Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 92


II 121

Scrinia nuper missa sunt nobis, que facultatibus digna maioribus; ut in excellentioris possessoris
dominium transeant, domine regine usibus duximus deputanda.

II 122

Dilecto dilectus utriusque salutis effectum.
Prolixis amici sermonibus satisfacere nequit ad presens brevis epistola, quoniam relatione pendente
illius negotii, quod vos scitis, expedit suspendi responsum. Hinc est, quod domino .. Metensi non
rescribimus desiderantes ei placere plus facto quam verbo.

II 123

Ad ea, que commisistis viro prudenti, latori presentium, quantum cum Deo possumus, manum
nostre possibilitatis extendimus, prorogantes affectum etiam ad id, quod attingere nequibat effectus.
Credimus tamen quedam, que conscientie vestre satisfacere poterunt, esse salubriter prorogata.

II 124

De fecundi pectoris cellula progrediens epistola, quam misistis, multimodas inductionum species
attulit, sed in eo precum inferebat instantiam, in quo rogati animus plenis preveniebat affectibus
desiderium petitoris. Sane adiectione plenitudo non indiget nec ibi pulsandum creditur, ubi patentia
hostia clausuram nesciunt et repagulum non admittunt. Ecce, iam aperta fuit ianua cordis nostri
negotio, quod offertur, nec ei clauditur. Iam enim ad prosecutionem manum extendimus, nec credimus
remisisse. Verum quia metas nostre possibilitatis excedit, utendum est maioris subsidiis, ubi
minoris sollicitudo non sufficit, ut sarcinam oneraria provehat, que navicula parva non capitur, et
robustorum dextera producat ad exitum, quod debilium manus non exegit. Tamen nostrum non

Torna all'inizio