Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 992


confessionis divinae veritatis et iustitiae, si tamen coram Pharaone tunc confiteri
tenebantur; et quantum ad hoc potuit ibi esse peccatum mortale. Et secundum
hoc potest intelligi quod merces aeterna eis in temporalem commutata est.
Vel si ex hoc mortaliter non peccaverunt, dicitur merces aeterna in temporalem
commutata, quia earum benignitas gratia non informata remunerationem temporalem
habuit, quae gratiae adiuncta habuisset aeternam.
Ad quartum dicendum, quod secundum quosdam omne mendacium viris perfectis
peccatum mortale est; cuius rationem dupliciter aliqui assignant. Quidam
enim sumunt rationem ex perfectione caritatis, per quam mens hominis summae
veritati adhaeret; adeo quod omne mendacium eorum cum deliberatione et ex
contemptu est; unde non potest esse veniale, sicut nec homo in primo statu
venialiter peccare potuit. Sed hoc nihil est dictu: quia eadem ratione nullum
aliud peccatum veniale committere possent, quod falsissimum est in quantumcumque
perfectissimis viris, cum etiam in Apostolis peccatum veniale fuerit.
1 Ioan. 1, 8: «Si dixerimus, quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus».
Alii vero sumunt rationem ex perfectione status secundum quod aliqui perfectionem
in publico praetendunt, ut religiosi et praelati; et istis adhibetur fides
tamquam conservatoribus veritatis; unde si in aliquo a veritate deviarent, nec
eis nec aliis fides adhiberetur, et sic fieret magnum praeiudicium veritati. Sed
hoc iterum nihil est: quia non creditur eis tamquam conservatoribus veritatis in
omnibus eorum factis vel dictis, sed in illis tantum quae ad officium conservandae
veritatis spectant, sicut doctrina et iudicium, in quibus si a veritate deviarent,
non est dubium quin peccarent mortaliter.
Et ideo dicendum, quod nec mendacium nec aliquod peccatum quod ex genere
suo peccatum mortale non est, perfectis viris mortale peccatum fit, nisi sit contra
eorum votum. Sed per accidens potest eis mortale fieri sicut et aliis, ut si
fiat contra conscientiam, quamvis errantem, vel ratione scandali, vel alicuius
huiusmodi. Quod vero dicitur in littera, quod mendacium officiosum perfectis
viris est damnabile, intelligendum est comparative: quia in eodem genere peccati
magis peccat perfectus quam imperfectus, quamvis uterque venialiter vel
mortaliter. Non tamen haec circumstantia aggravans aggravat in infinitum, ut
quod uni est veniale, alteri mortale fiat.
Ad quintum dicendum, quod divino praecepto prohibetur aliquid dupliciter.
Uno modo directe, quod contra praeceptum dicitur; et sic prohibetur mendacium
perniciosum, quod ex ipsa forma praecepti patet: «Non loqueris contra
proximum tuum falsum testimonium». Alio modo indirecte, quod praeter praeceptum
dicitur; et sic mendacium iocosum et officiosum, sicut et alia peccata
venialia, praecepto divino prohibentur.

Torna all'inizio