Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 10


[II]
Super hac sillaba quid
Predictis notatis diligenterque cognitis super hac sillaba « quis »,
sequitur videre aliqua expositionis causa super hac sillaba « quid ». Et
certe requirere debes quid dicas; in primis utrum verum an falsum.
Ait enim Jesus Sirac: « Ante omnia opera tua verbum verax precedat te
et ante omnem actum tuum consilium stabile ». Super omnia enim
veritas est colenda, que « sola Deo homines proximos facit », cum ipse
Deus veritas sit, ipsomet hoc testante, cum dicit: « Ego sum via, veritas
et vita ». Si ergo loqui debes, veritatem omnimodo dicas, mendacio
doloso penitus fugato. Ait enim Salomon in Ecclesiastico:
« Potius diligendus est fur quam assiduus in mendacio ». Et alius dixit:
« Acquiesce veritati sive a te prolate sive tibi oblate ». Et etiam Cassiodorus
dixit: « Pessima consuetudo est despicere veritatem » et intelligo
veritatem puram, in qua nichil immisceatur falsitatis. Nam ut
idem ait: « Bonum est verum si non aliquid illi immisceatur adversum ».
Intelligo etiam de simplici veritate; ait enim Seneca: « Oratio eius
qui veritati operam dat incomposita et simplex esse debet ». Ita
ergo veritatem loqui debes ut dictum tuum habeat pondus iurisiurandi
et nichil intersit inter tuam simplicem assertionem et iusiurandum.
Nam ut Seneca dixit: « Dictum cuius non habet iurisiurandi pondus,
eius quoque iurisiurandi pondus vile est ». Et iterum idem dixit in
libro De formula honeste vite : « Nichil tibi intersit an affirmes an iures: de
religione enim et fide scias agi ubicumque de veritate tractatur. Nam
etsi iureiurando Deus non invocatur et invocantis non est testis, tamen
ne transeas veritatem, nec iustitie transilias legem. Quod si aliquando
coherceris uti mendacio, utere non ad falsi sed ad veri custodiam.
Et si contigerit fidelitatem mendacio redimere non mentieris, sed

Torna all'inizio