Impediens autem operationem activae vitae est triplex. Primo malum culpae,
praeteritum quidem in actu, sed manens in reatu, macula et inquinatione; et
contra hoc malum petitur auxilium per quintam petitionem, qua dicitur:
«Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris»; ubi,
ut dicit Augustinus ibidem, nos admonemur et quid petamus, et quid faciamus,
ut accipere mereamur; et hoc idem petiit qui dixit, Psal. 7, 5: «Si reddidi retribuentibus
mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis»; et hoc reducitur
ad tertiam beatitudinem, quae est de luctu: quia ea remittuntur peccata, et per
consequens ad donum scientiae. Secundum est malum futurum, quia timemus
inclinans ad peccatum; et circa hoc petitur auxilium in sexta petitione, cum
dicitur: «Et ne nos inducas in tentationem»; in qua, secundum Augustinum,
petimus, ne deserti divino auxilio alicui tentationi vel consentiamus decepti, vel
cedamus afflicti. Et hoc idem petitur Eccli. 23, 6: «Aufer a me ventris concupiscentias»;
et hoc reducitur ad secundam beatitudinem, quae est de mititate:
quia praecipue tentationes ad malum, sunt molestiae quae a proximis inferuntur,
quibus provocamur ut eis noceamus, quas tentationes per illam beatitudinem
vincimus, et per consequens ad donum pietatis. Tertium est malum praesens,
quodcumque sit illud; et contra hoc petitur auxilium per septimam petitionem,
qua dicitur: «Sed libera nos a malo». Unde Augustinus dicit quod homo
christianus in qualibet tribulatione constitutus in hac petitione gemitus edit; et
hoc idem petivit qui dixit Psalm. 58, 1: «Eripe me ab inimicis meis, Deus
meus»; et hoc reducitur ad beatitudinem quae est paupertas spiritus; quia eius
est in tribulatione auxilium petere: et per consequens ad donum timoris.
Possunt autem tres ultimae petitiones aliter distingui secundum Augustinum:
ut prima earum petatur auxilium contra malum culpae; secunda autem contra
inclinantia in culpam; tertia vero contra poenae malum.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod in obedientia ad Deum, quae omne honestum
actionis complectitur, et contemplationis bona in hac vita incipiunt, et in futura
consummantur; et quantum ad hanc consummationem Augustinus dicit, quod
per tres primas petitiones petimus bona aeterna; in aliis autem petitionibus
petimus ea quae tantum in hac vita sunt.
Ad secundum dicendum, quod in hac oratione non solum petuntur habitus
donorum: quia petitiones horum habituum, quantum ad intellectum et sapientiam,
comprehenduntur in primis duabus petitionibus: sed quantum ad omnes
habitus donorum vel virtutum, qui dirigunt in vita activa, petuntur in tertia petitione,
quia omnes habitus operativi non sunt nisi ad obediendum Deo: sed per
singulas petitiones petuntur ea quae aliquo modo pertinent ad omnia dona.
Ad tertium dicendum, quod quamvis dona sint quaedam bona a Deo data,
tamen ad hoc quod possint habere debitas operationes, oportet quod a malis
homo liberetur.
|
|