Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 71

Liber I


non putemus, nisi alteram vituperaverimus; quod plerique hac tempestate faciunt, qui laudare se hunc pontificem posse non putant, nisi antecessores vituperent. Item, si quum de certa re dicendum sit, de communi et toto genere dicamus, ut si iustitiam laudaturus, de ipso genere virtutis dicam. His fere de causis argumenta reprehendi solent; quas quidem latius fortasse explicavi, non solum quia vitiosam epistolam, sed quia omnia quoque scripta atque adeo sermonem ipsum vitiosum reddunt. Neque vero id tantum feci, ut in aliorum scriptis haec vitia cognoscamus, sed multo magis, ut ipsi caveamus. Reliquum erat in confutatione, ut contra adversarii argumentationem, aliam vel firmiorem vel aeque firmam collocaremus: quod quidem tum ad deliberationes, tum ad consolationes est maxime necessarium. Id fit, si quum aliquid adversarii utile dicent esse, nos id quod defendimus, esse honestum dicamus aut quod illi quibusdam, nos omnibus vel multis utile aut honestum aut acceptum esse ostendamus. Denique id optime fit illa, quam supra docuimus, bonorum, malorumque comparatione. Sed de confutatione satis. Nunc ad conclusionem transeamus.
De conclusione.
Cap. XXVIII.
Conclusio est artificiosus terminus totius non orationis modo, sed cuiusuis etiam materiae: quae a

Torna all'inizio