: De secretis mulierum

Pag 4


Diptannum (sic), mintam balsamitam, gyth, ysopum,
Radicem celsi medio cum cortice squille,
Neptam (sic), verbenam, mentastrum peucedanumque,
Abrotanum, quibus absinthum iungatur, et illis
Utraque spica, thimus, arthemisiaque sanina (sabina?),
Acorus agaricus ciperus quibus associentur
Predictoque modo patiens se fumiget istis
Omnibus, aut illis que pronptius invenientur.
Fumigium post quod illi mirabile fiet
Confortamentum: recipit spice calamite
Storacis pariter et muscate nucis ana
Antofili pariter Imple carbonibus ollam
Predicto more conspersam pulvere tali.
Sic emundata fit conceptura; sed unde
Sit mulier sterilis prius hic tractare licebit.
CAP. 4. De cognitione sterilitatis utrum fuerit vicio viri solum. Hoc erit aut vicio mulieris sive mariti,
Si forte foret, isits cognoscito signis:
Corporis algor erit, saltem genitalia membra
Frigescent nudata pilis, gelidum quoque semen
Est liquidum fiet, aut paucum; virga virilis
Curta nimis si sit aut si tortura sit eius,
Vel si non mingat directe: quodlibet horum
Signa dabit certa quod erit conceptio rara.
CAP. 5. De cognitione sterilitatis utrum fuerit vitio mulieris. Noscere sic poteris utrum vicio mulieris
An non sic fuerit quod fertilis esse nequivit.
Si semper careat mulier mulieribus, aut si
Rara nimis veniant, aut currant iugiter illa,
Aut moiucus fuerit fluxus vel maximus horum,
His habitis recte, tali medicamine tempta
Utrum sit sterilis, vicium vel forte mariti,
Undique contecta pannis mulier penetrata
In sella sedeat, plena carbonibus olla
Accensis sub ea, proiecto pulvere thuris
Aut aloes ligni vel storacis calamite,
Aut aliquo simili; mulier se fumiget istis.
Si transire nequit hic fumus ad exteriora
Oris per medium vel naris, propria culpa
Tunc mulieris erit; contraria, culpa mariti




30




35




40




45




50




55




60



Torna all'inizio