Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

660


et intensive; cum etiam excedat eam penam purgatorii, secundum
beatum Augustinum, unde Glossa super psalmos << ex usuris
idest penis eternis Unde secundum quantitatem continuam excrescit usura,
quia sicut dicit Gregorius <<Momentaneum est quod delectat, eternum
quod cruciat >> . Item secundum discretam, quia delectatio est tantum
hic in corpore, illic vero pena est in corpore et anima. Item salvo
capitali mali concedit diabolo malum in corpus proximi, set recipit ab
eo malum corporis et anime. Unde alia glossa << Usure dicuntur
peccata, quia plus mali invenitur in suppliciis quam sit commissum in
peccatis >> . Nam verbi gratia, cum homicida tantum corpus hominis perimat,
anime vero nichil noceat, ipsius anima et corpus perdetur in gehenna.
Dicitur autem in plurali quia sicut diversi sunt demones assignati super
temptationes diversorum peccatorum, ita et videntur esse diversi assignati
super diversis penis inferendis, secundum quod plus et minus diversa peccata
merentur. Sunt enim spiritus qui ad vindictam creati sunt ut preallegatum
est. Mammona autem qui preest divitiis acerbissime puniet usurarios
et hoc bene ostendit Ezech. XXII ubi sic legitur << Usuram et superhabundantiam
recepisti et avare proximos tuos calumpniabaris meique oblita
es, dicit dominus deus. Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam
fecisti >> . Complosa manu, idest pugno, non palma aperta percutit dominus
usurarium et merito, quia ipse manus complosas habuit et non apertas ad pauperes.
Super illud verbum dicit interlinearis << Habitum irascentis assumpsi >> .
Diligentius igitur peccatores attendant et maxime usurarii illud prophete
David in Ps. : << Apprehendite >> etiam fugientem << disciplinam >> idest
ordinatam morum correptionem, secundum Ciprianum << nequando >> idest
per patientie terminationem, unde glossa << Nequando >> dicit propter patientiam
dei quia in hoc seculo diu sustinet << dominus >> per peccatis ostensionem
et << pereatis >> insalvabiliter << de via iusta >> iniustificabiliter << cum exarserit >>
implacabiliter et inextinguibiliter nec prece nec pretio et cetera << ira
eius >> punibiliter << in brevi >> iudicialiter, tum quia summatim discutiet tum
quia cito ad iudicandum veniet. Unde glossa << in brevi >> quia non singula
separatim, set omnia simul discutiet, vel << in brevi >> quicunque putent longe
futurum. << Beati >> totaliter scilicet erunt << omnes >> generaliter << qui confidunt >>
amicabiliter << in eo >> principaliter, non in pecuniis vel quibuscumque
terrenis. Unde glossa << Et est sensus: cum venerit vindicta iniquorum non
modo non attinget confidentes in deo, set etiam beati erunt qui ad regnum
pervenient >> . Quod nobis prestare dignetur qui vivit et regnat deus, omnia
secula seculorum. Amen. Explicit tractatus fratris Remigii, ordinis fratrum
predicatorum, magistri in theologia, de peccato usure.

Torna all'inizio