Petrus Damiani: Epistulae

Pag 13


generatione procedit, sicut ipse, qui est Patris sapientia, per
Salomonem dicit: Ego ex ore altissimi prodivi . Et in evangelio: Ego enim ex
Deo processi et veni . Illud preterea summopere cavendum est, nec dum
asserimus, quod de Patre Filius habeat, ut Paraclitus a se procedat, credamus
etiam, quod Spiritus sanctus de Patre procedat in Filium, et de Filio
procedat ad sanctificationem nostram. Absit enim hoc credi, ne quasi
diversitas graduum videatur in simplici atque incomprehensibili divinitate
disponi, cum scriptura dicat: Non ascendas per gradus ad altare meum .
Sed absque ulla dubitatione credendum est, quod Spiritus sanctus
simul ab utroque procedat, quamvis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmodum
a se ita nichilominus et ab illo procedat. Spiritus enim sanctus
ineffabilis quedam est Patris Filiique communio, atque ideo videtur hoc
vocabulum optinere, quia Patri simul ac Filio non ambigitur haec appellatio
convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter appellantur,
quoniam et Pater spiritus, et Filius spiritus, Pater sanctus, et Filius
sanctus. Et sicut utrique eius vocabulum indifferenter congruit, sic ipse
simul ab utroque procedit.
Possemus adhuc nonnulla scripturarum exempla congerere, nec inpossibile
esset nostris allegationibus egregios catholicae fidei defensores cum
suis argumentationibus adhibere. Sed quia lege prohibemur iuxta altare
nemoris arbusta conserere, nolumus poma spiritus opacis prolixae locutionis
foliis operire. Sanctitas ergo tua, venerabilis pater, licet caelestis eloquii
pabulo pleniter ubertimque referta, tamen magis ac magis adhuc veritatis
esuriens, non dedignetur interim hoc pauperculi hominis perexile gintaculum,
gustatura postmodum de manibus domini nostri papae, tanquam
per Abbacuch prophetam, immo per angelum, regalium delicias epularum.

Torna all'inizio