Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 246

Tomus I


vorat carnem, et dum incaute rebellis
extollitur, ejus caute contumacia profligatur,
et sic princeps audaciae saeviens in Lombardos
subvertit rotas curruum, et inebriatus est gladius
sanguine occisorum. Quia dum rebellis
turba deprimitur, alios mors deglutit per gladium,
et innumeros catenae acerbitas stringit
et religat iuxta collum. [Currus equidem Mediolanensis],
currus gloriae, miserabiliter
capitur, et una cum filio ducis Venetiarum,
Mediolanensis Potestas, turpiter
captivatur, qui cum esset stipatus multo milite,
fluctuare visus est, postmodum nuda crate,
quem habuit princeps victoriae ad laudis titulum,
quando illum ad almae urbis populum
destinavit. Nunc vero rebelles nequssimi,
olim gaudentes, quomodo mutaverunt eorum
gloriam in similitudinem vituli manducantis
foenum et paleam: et qui nutriebantur in croceis
ima perlustrant carcerum, et amplectentes
stercora, expectant sententiam damnatorum.
Nunc autem Mediolanenses rebelles, super
omnes gentes Liguriae nota perfusi infamiae,
et ruboris stigmate perpetuo insigniti,
grossas quidem cervices pedibus applicant, et
se suosque dentes muros diruunt, fossas replent,
et ad consequendam misericordiam, et ad pietatis
inventionem omnimodam elaborant.
Sed quia nullus semel ore receptus patitur sanguis
mansuescere fauces, Imperator magnanimus

Torna all'inizio