Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 362


CAP. XII
REX ARAGONUM PETIT SICILIAM.
Nuntiis ergo praedictis nondum post impetratum
a curia reditum factis velis, rex Aragonum
a celato pectoris fomite flammam fervescentem
excutiens, cum nondum caussae irarum,
quas dicebatur contra Gallicos concepisse, a suo
animo excidissent, nec saevos dolores de avita
et soceri morte susceptos temporis vetustate substulisset
oblivio, spoliis honustus Arabum, petit
Trinacriae littora. Ecce jam vides sicanum
mare velivolum, jam nautae aragoni remis fatiscentes
et funibus properant ad promissa, jam
catalana falanx de Libia in Siciliam navibus
pergit instructis, et galeis ordinatis ad bellum,
solus tum rei appetitus optatae hominum
prospere roborat animos, et eorum vires faecundas
efficit at virentes. Rex ergo Aragonum ad
concepti termini tempus veniens, civitatem panormitanam
triunfabiliter intrat, ubi in ingressu
portus nauticus exoritur tantus clamor, tantusque
virorum tumultus, et tubarum tantus resonat
clangor, quod confusis vocibus singulorum,
quae discerni non poterant, sonos aera sine discretione
reverberans, apud civitatem Montis
Regalis fuisse fertur auditus.
Nec est mora: convenientibus regem Aragonum
omnibus regni exulibus, et iis praecipue, quos
odium regis Caroli, aut propter patrata dudum
scelera metus arcebat, aut qui jam in se coeperant
invidiae stimulos retorquere, rex ipse Aragonum
versus obsessam civitatem Messanam, ubi
erat exercitus Gallicorum, civitatem ipsam dure
perurgens, vestigio accelerato procedens, castra
movet, per mare ac per terram bellatorum suorum
aciem ordinat, et bellum Gallicis propalato
furore publice jam indicit. Juvat Siculos pusillanimes,
refovet debiles, et extolidum populum
in suis excessibus petulantem, ac antiquae instabilitatis
vitiis tortuosum, inceptae rebellionis errore
defendit.
Constitutus igitur in itinere veniendi Messanam,
de Nicosia nuntium ad regem Carolum in
campo morantem misit, et litteras sine verborum
multiplicatione conscriptas, in quibus regis Siciliae
titulum usurpavit, sicque, priusquam ad locum
perveniat, scriptis et relationibus nuntiorum
apera movet odiorum verba, quae fuerunt majoris
odii seminaria deputata, sub hac continentia
litterarum:
"MAGNIFICO VIRO CAROLO REGI HIEROSOLIMAE,
ET COMITI PROVINCIAE, PETRUS ARAGONUM
ET SICILIAE REX. Dum in partibus Barbariae
contra hostes fidei apud quoddam castrum,
quod Alcolium dicitur, prospere ageremus,
quidam venerunt ad nos de tota Sicilia nuntii,
de vobis graviter querelantes, ac dicentes quod
vos Siculos dira tiramnide premitis, et multis

Torna all'inizio