Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 236


In bono quidem, ut delectabile concupiscibili conveniens non obstante difficultate
prosequatur: in malo autem, ut nocivum difficile repellat. Passio ergo irascibilis
vel oritur ex passione concupiscibilis, quam facit apprehensio appetibilis,
vel quam facit praesentia ipsius. Si primo modo, vel respectu boni, et hoc vel
possibilis consequi, in quod tendendum est, et sic est «spes»; vel non possibilis,
quod dimittendum est, et sic est «desperatio»: aut respectu mali, et hoc vel
possibilis repelli, cui resistendum est, et sic est «audacia»; vel non possibilis
repelli, quod fugiendum est, et sic est «timor».
Si autem ex praescientia appetibilis, hoc non potest esse respectu boni:
quia ex quo concupiscibilis suo delectabili fruitur, non indiget irascibili, quia
non habet difficultatem in illo; sed est respectu mali quod repellendum est et
difficultatem habens; et sic causatur «ira», si est possibile repelli: alias passio
in concupiscibili sistit. Et ideo ira non habet passionem contrariam, neque
secundum contrarietatem boni vel mali, sicut gaudium et tristitia, quae contrarietas
est propria passionum concupiscibilis, neque secundum contrarietatem
possibilis et non possibilis, sicut spes et desperatio, quae contrarietas est propria
passionum irascibilis.
Sciendum tamen, quod ira causatur non solum ex re inconvenienti praesente,
sicut cum quis irascitur de vulneratione, sed etiam ex inconvenienti aliquando
praesente, sicut cum quis irascitur ex iniuriis illatis; et etiam ex apprehensione
habiti inconvenientis; et ideo ira causatur ex dolore quantum ad primum, et ex
tristitia, ut dicit Damascenus, quantum ad secundum. Sic
ergo passiones animae per essentiales differentias dividuntur.
Inveniuntur etiam diversificari nomina passionum per differentias accidentales:
quae quidem accidunt vel ipsi passioni, ut intentio eius; vel ex obiecto. Si primo
modo, sic «concupiscentia» dicit intensionem desiderii: «zelus» intensionem
amoris, non patiens consortium in amato: «abominatio» intensionem odii:
«exultatio» intensionem gaudii, ut in signo exteriori prorumpat generaliter; et
similiter «hilaritas» quantum ad signum quod ostenditur in facie; et «iucunditas»
quantum ad signa quae ostenduntur etiam in actibus; «accidia» autem
intensionem tristitiae, intantum ut immobilitet hominem, actionem retardans;
unde dicitur a Damasceno, quod est tristitia aggravans, idest immobilitans, vel
«achos», inquantum prohibet locutionem: quia, ut dicit Damascenus, est vocem
auferens: «praesumptio» autem intensionem spei: «audacia» autem excessum
confidentiae in aggrediendo terribilia; «furor» autem intensionem irae.
Cum autem obiectum proprium et per se istarum passionum sit bonum vel
malum apparens: ea quae accidentaliter se habent ad haec faciunt accidentalem
differentiam in passionibus ex parte obiecti: sicut tristitia quae est de malo
quod est apparens malum tristanti; hoc autem accidit esse bonum vel malum
alteri. Si ergo tristitia sit de malo quod est malum alteri, et per hoc apprehenditur
malum ipsi tristanti, sic est «misericordia». Si autem sit bonum alteri, et per

Torna all'inizio