I. – DE DIVISIONE FABAE. 
In primis statuerunt et ordinaverunt quod si aliqua discordia  
nasceretur inter consules credentiarios et consiliarios facientes  
officium praedictae comunitatis et simul non corcordarent  
quod incontinenter, per suum sacramentum, debeant  
ponere fabam occulte et ad divisionem fabae esse et manere  
concordes simul per suum sacramentum ubi maior pars erit  
totius credentiae in concordia et omnia alia verba et divisiones  
non valeant, nec teneant. Et qui contrafecerit vel venerit  
det et solvat pro qualibet persona et qualibet vice comunitati  
dictae vallis Diverii pro pena et banno soldos quinque imperiales.  
Et nihilominus suprascriptum statutum sit firmum et  
incontinenti dicti consules et credentiarii et consiliarii teneantur  
et debeant exigere dictam poenam et bannum antequam  
recedant a consilio. 
II. – DE VENENDO AD CREDENTIAM. 
Idem statuerunt et ordinaverunt quod quando consules, credentiarii  
et consiliarii audierint campanam credentiae vel pronuntiatum  
fuerit per nuntium dictae comunitatis vel aliquo  
alio modo sciverint credentia fieri debere quod ipsi teneantur  
et debeant venire ad credentiam per suum sacramentum et qui  
contra fecerit vel venerit det et solvat, pro qualibet persona et  
qualibet vice, soldos quinque imperiales pro consule et notio  
et soldos duos pro quolibet credentiario. Quae poena sit praedictae  
credentiae, scilicet quando pulsabitur ad campanam parvam  
credentiae teneantur et debeant incontinenti se ducere simul  
ad credentiam in sosta praedictae comunitatis: et alii antequam  
recedant de consilio incontinenti teneantur exigere  
praedictum banum. Et credentiarii et consiliarii non recedant  
de consilio sine consulibus. 
III. – DE BESTIIS FORENSIUM NON DUCENDIS. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod non sit aliqua persona 
Vallis Diverii vel aliunde quae a modo in antea possit nec  
debeat ducere nec tenere super territorio dictae vallis Diverii 
intra confines dictae vallis aliquas bestias, videlicet equos, boves, 
capras, vaccas et oves nec aliquas alias bestias, scilicet bestias 
hominum et personarum habitantium extra confines dictae 
vallis Diverii et non sustinentium onera cum hominibus 
dictae vallis Diverii. Et qui contravenerit vel fecerit in aliquo 
praedictorum, pro poena et banno, amittat dictas bestias: si
  |  
  |