Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 664


et de veritate dicenda, conveniens est ipsum modum narracionis
conscribi, ut sciat notarius que debeat in ipso
iuramento conprehendere.
Qualiter narrari debeat callumpnie iuramentum.
Dicat tunc notarius actori. tu iurabis quia ea que petis
non petis animo calumpnie, set quia credis ea iuste posse
petere, falsa instrumenta vel testes falsos non produces, dilacionem
non petes in fraudem ut negocium protrahatur veritatem
non negabis in qualibet parte litis cum per iudicem fueris requisitus,
aliquid non dedisti vel promisisti nec dabis vel promittes
ut pro te debeat iudicari nisi illis personis quibus dari iura
permittunt. ita deus te adivet, et hec sancta dei ewangelia.

Et faciat ipsum manum apponere super librum, et
in propria persona dicere verba predicta.
Deinde dicat reo. sicut ille fecit in agendo, ita et tu facies
in deffendendo. sic deus te adivet, et hec sancta dei ewangelia.

Ad hec habentur peroptimi versus qui tales sunt:
illud iuretur, quod lis sibi iusta videtur;
et cum queretur verum non inficietur;
ut lis tardetur, dilacio nulla petetur;
nil promittetur, ut falsa probacio detur.
e. Narracio de veritate dicenda.
Iuramentum de veritate dicenda narratur sic.
Dicat notarius actori in hunc modum. tu iurabis ad
sancta dei ewangelia, dicere et respondere puram veritatem quam
scis vel sciveris per te vel alium, quocienscumque in hac lite
per iudicem fueris requisitus. sic deus te adivet et hec sancta
dei ewangelia.

Et faciat notarius quod tam actor quam reus tangendo
librum in propria persona proferat dicta verba.
Si vero procurator fuerit qui iurabit, tunc ita dicatur.
tu iurabis ad sancta dei ewangelia, dicere et respondere veritatem
quam scis vel sciveris per te vel per alium seu alios in cuius

Torna all'inizio