Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 135


esse iactatores et albos, non apertos et veraces, nullo
modo in talibus est excedendum in plus, sed magis declinandum
in minus: dum tamen sine mendacio fiat, et
non notabiliter recedat a medio: quia si notabiliter a
medio recederet, non in hoc appareret verax, sed derisor.
Ut si aliquis adeo esset fortis et strenuus, quod constaret
aliis quod contra centum bellare posset: si ille non
plus de se concederet, nisi quod contra unicum et debilem
bellaret, omnes intra se cognoscerent quod derisorie
loqueretur. Inde igitur sumptum est nomen ironiae et
derisionis, quando aliquis notabiliter de se minora concedit
quam sint. Ad veritatem ergo spectat moderare
huiusmodi derisiones, et reprimere iactantias. principalius
tamen spectat ad ipsum iactantias reprimere, quam
derisiones moderare: quia (ut dictum est) in talibus magis
est declinandum in minus dicendo de se minora quam
sint, quam sit excercendum in plus asserendo de se maiora.
Possumus autem duplicem causam assignare quare
in talibus semper est declinandum in minus. Prima sumitur
ex parte sui. Secunda ex parte aliorum. Quilibet
enim ita naturaliter afficitur ad proprium bonum, ut ipsum
semper plus credat esse quam sit. Ideo communiter
homines decipiuntur de se ipsis, plus credentes se
plus valere, quam valeant. In narrando ergo propria bona,
semper delcinandum est in minus: quia aestimare debemus
quod affecti ad propria bona, videntur nobis illa
esse maiora, quam sint. Hanc autem rationem tangit
Philosophus in cap. praetacto, cum ait, quod prudentis est
declinare in minus. Nam magnae prudentiae est, cognoscere
seipsum, et sciri quod propria bona semper aestimantur
maiora quam sint. Secunda ratio sumitur ex
parte aliorum. Nam non declinantes in minus sunt laudatores
sui, iactantes se de bonis quae habent. Et quia homines
communiter horrent, laudantes seipsos, ideo etiam
ex parte aliorum decet in talibus declinare in minus,

Torna all'inizio