Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 81


Firmum apo tou ermatos dictum.
Frausus erit, fraudem commiserit.
Faleri oppidum a Fale dictum.
Fraxare vigiliam circuire.
Florifertum dictum, quod eo die spicae feruntur ad sacrarium.
Frugamenta a frugibus appellata.
Frendere est frangere; unde at faba fresa; unde et dentibus
dicimus frendere.
Formucapes forcipes dictae, quod forma capiant, id est ferventia.
Farrago appellatur id, quod ex pluribus satis pabuli causa
datur iumentis.
Fetiales a+ faciendo+ dicti: apud hos enim belli pacisque
faciendie ius est.
Feretrius Iuppiter dictus a ferendo, quod pacem ferre putaretur;
ex cuius templo sumebant sceptrum, per quod iurareut,
et lapidem silicem, quo foedus ferirent.
Femur, femoris, et femeu, feminis.
Fenero et feneror dici potest.
Frux, frugis dixerunt antiqui. Fructam et fructmn.
Ferocit apud Catonem ferociter agit.
Fivere item pro figere.
Fruniscor et frunitum dixit Cato; nosque cum adhuc dicimus
infrunitum, certum est antiquos dixisse frunitum.
Felices arbores Cato dixit, quae fructum ferunt, infelices,
quae non ferunt.
Falsius et falsior cum rationabiliter dici possint, non tamen
sunt in consuetudine.
Furum genetivus pluralis a fure.

Torna all'inizio