Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 28


et tonitrua, ignis coruscationes et fulgura. «Maledicta, inquit,
terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi.
In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in
terram, quia terra es et in terram ibis».
(3) «Insidiatur aper de silva, et singularis ferus depastus est
eam». Lupus et ursus, pardus et leo, tigris et onager, cocodrillus
et griphes, serpens et coluber, basiliscus et aspis,
cerastes et draco, scorpiones et vipere; sed etiam lendes
et pulices, cimices et pediculi, sciniphes et musce, scarabones
et vespe, pisces et volucres. Nam qui creati fuimus,
ut dominaremur piscibus maris et volatilibus celi et universis
animantibus que moventur in terra, nunc damur
illis in predam, damur in escam. Scriptum est enim: «Dentes
bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super
terram atque serpentium».
XX
Quod corpus dicitur carcer anime.
(1) «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis
huius?». Certe non vult educi de carcere qui non vult exire
de corpore, nam carcer anime corpus est. De quo dicit
psalmista: «Educ de carcere animam meam». Nusquam est
quies et tranquillitas, nusquam pax et securitas; ubique
timor et tremor, ubique labor et dolor. Caro dum vivit
dolebit et anima super semetipsam lugebit.

Torna all'inizio