Obstupeo mirorque fugam; sed notior illis
Est regio, idque hodie multis fortasse salutis
Causa fuit.» Medio abrumpens sermone loquentem
Rex ait: «Iste quidem merito clarissimus omni
Posteritate dies per secula longa feretur,
Nominis Ausonu fuerit dum fama superstes.
Sed, Leli, michi crede, novi moresque animumque:
Hanibal ante dolis victus succumbat an armis
Serius, incertum est. Unum michi lumen in illo
Centum oculis par est, Argum quem sepe vocare
Bellorum soleo, quia non est fallere cuiquam
Ingenium mentemque viri. Tamen omnia vite
Consilia atque omnem ancipitis discriminis artem
Verterat una dies. Iamque hunc prendisse videbar
Et comitem inviso Romam misisse Siphaci.
Sed dum cunta oculis lustro vigilantibus, ille
Avolat et noto decurrit tramite tutus:
Nec dubium ingentes quin montes stragis et altum
Sanguinis infandi pelagus vel mole vel undis
Crevissent, nisi dilapsos per opaca viarum
Vicine sociis cepissent menibus arces.»
Excipit hunc Scipio: «Vitam quecumque per omnem
Aut vidi aut legi, fateor, michi parva videntur
Fabula, dum memini Hanibalis. Vidistis, amici,
|
60
65
70
75
80
|