Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 848


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur, quomodo homo naturaliter bonum velit; et circa hoc quaeruntur
duo: 1. Utrum homo velit bonum naturaliter; 2. Utrum idem motus sit
quo homo vult bonum naturaliter, et quo vult malum.
ARTICULUS 1
Utrum homo naturaliter velit bonum
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo naturaliter bonum non velit. Illud enim quod naturale
est, idem est apud omnes. Sed non omnes homines bonum volunt. Ergo bonum
velle non est eis naturale.
2. Praeterea, ad illud quod est naturale, non assuescimus, ut in 2 Ethic.,
dicitur. Sed homo per assuetudinem efficitur habilior ad bona volendum. Ergo
bonum velle non est homini naturale.
3. Praeterea, illud quod est secundum naturam semper est in suo actu; et si
deficit, non deficit nisi in minori parte, propter aliquod accidentale impedimentum.
Sed homo frequenter deficit a bono volendo. Ergo non est sibi naturale.
4. Praeterea, secundum naturalia neque meremur neque demeremur. Sed ex hoc
quod aliquis bona vult, meretur. Ergo bona velle non est naturale.
5. Praeterea, illud quod est naturale, non tollitur per peccatum; quia data naturalia
etiam in daemonibus integra manent, ut Dionysius dicit. Sed per peccatum
alienatur homo a voluntate bonorum. Ergo velle bonum non est naturale.
SED CONTRA, Matth. 4, dicitur in Glossa, quod virtutes sunt homini naturales; et
hoc etiam dicit Philosophus in 6 Ethic.. Sed secundum virtutes aliquis
inclinatur ad bonum volendum. Ergo bonum velle, est homini naturale.
Praeterea, sicut pars intellectiva perficitur in veri cognitione, ita pars affectiva
perficitur in voluntate boni. Sed cognoscere verum est naturaliter desideratum
ab omnibus: quia omnes homines natura scire desiderant, ut Philosophus dicit.
Ergo velle bonum est homini naturale.
Solutio
Respondeo dicendum, quod illud dicitur esse naturale alicui rei quod convenit
sibi secundum conditionem suae formae, per quam in tali natura constituitur,
sicut ignis naturaliter tendit sursum. Forma autem per quam homo est homo,
est ipsa ratio et intellectus. Unde in illud quod est conveniens sibi secundum

Torna all'inizio