Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 230

Liber III


ipsi aut intelligerent aut probarent neque quum eas dicunt, satis intelligunt. Igitur qui orationes volet scribere, ante omnia eam materiam sumet, quam non ipse modo plane intelligat, sed ab auditoribus quoque intelligi facile posse confidat. Deinde eo orationis genere utetur, quod et verbis sententiisque gravissimum erit et ad usum atque ingenia auditorum quam maxime accommodatum. Si quis autem in aliqua disciplina praecipere aut scribere quicquam velit, aequabile illud et temperatum dicendi genus, de quo Cicero loquitur in Officiis, sequatur necesse est, ita ut neque figuris multis orationem distinguat neque longo ambitu verborum utatur et quod in primis necessarium est maxime, dilucidus apertusque sit. Nam si ad materiae difficultatem accedat etiam obscuritas verborum et affectatum dicendi genus neque libenter legetur, quicunque is sit neque facile intelligetur. Quo in genere Quintilianus in vitio est, quanquam id temporum, quam hominis, vitium dici magis potest. Si quis aunt epistolas tantum et leviora quaedam velit conscribere, is pro subiecta materia tum gravius, tum levius, tum affectatius, tum remissius, tum copiosius, tum brevius, denique quod ipse maxime amaverit, genus dicendi sequi poterit, modo materiae lectorique satisfaciat. Postremo, qui ad scribendum accedit, non solum quid potissimum velit scribere,

Torna all'inizio