Paulus I Papa: Epistolae

Pag 516


– quia eas a nobis praesentaliter simul et [per] vestros missos, id est Folradum,
Deo amabilem abbatem et presbiterum atque Rodbertum, excellentissime christianitati
tuae et per te etiam beato Petro apostolorum principi pollicitus est redditurum
– restituere deberet. Quod minime adquiescere inclinatus est; sed simulans
ut certe strofarius varias occasiones adhibuit inquiens, ut, si suos, quos illic
Frantia habere videtur, obsides reciperet, tunc in pacis concordia nobiscum conversaretur.
Unde petimus te, excellentissime fili et spiritalis compater, et obnixe deprecamur
a Deo inspiratam eximietatem tuam, ut iubeas perfectam liberationem sanctae Dei
ecclesiae et eius peculiaris populi exercere et ita id, quod magna anime tuae mercede
beato Petro pollicitus es, firmiter permanere, ipsumque Desiderium Langobardorum
regem fortiter constringere digneris, ut prolatam ab eo promissionem beato
Petro, protectori vestro, restituere debeat atque in omnibus adinplere. Tuique studii
sit, bone, potentissime rex, sicut caepisti, perfectius hanc sanctam Dei aecclaesiam
et eius peculiarem populum de hostium incursione eruere, ut annuente Deo certamen
benigne operationis tuae uberrime fecundetur, quatenus in die adventus domini dei
et salvatoris nostri Iesu Christi luceas sicut radiantissimus sol inter universos reges
et potentes atquae merearis ipsam sanctam Dei ecclaesiam et eius populum tuo adminiculo
ereptum divinae maiestati absque ulla lesionis saevitia offerre et tunc centuplum
remunerationis ab eodem domino Deo, nostro iusto iudice, percipere et vitam
aeternam possidere merearis.
Coniuro te, fili excellentissime, per omnipotentem Deum et eius principem apostolorum
beatum Petrum, ut benigno intuitu ac libentissimo animo nostras preces
audire iubeas, ut et Deus tibi omnipotens in his, quae eius potentiam deprecatus
fueris, suae divinitatis aures inclinet et victorem te super omnes barbaras nationes
faciat. Omnes enim omnino gentes, quae super faciem universae terrae consistunt,
conpertum habent tuum certamen, quod ad defensionem sanctae Dei ecclesiae adhibuisti,
et magnum te ac praecipuum regem laudabiliter asserunt. Sed et nos bonam
tuam famam longe lateque protelare atque dilatare non desistimus in eo, quod certe
post Deum sicut murum inexpugnabilem tuam firmissimam fidem in nostro pectore
conferimus, magnam in te post Dei presidium possidentes spei fiduciam, quod et
plerumque obtatum tuae inmaculatae prornissionis fideique meritum consecuti sumus.

Torna all'inizio