Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 124


penuriamque suorum exponit; Italiam sibi dari postulat, absolutionem
efflagitat, adiciens quia, si superare Odovacrem possit
Italiamque obtinere, ad eius redundaret gloriam, a quo directus
fuisset, sin in bello superatus foret, eius nihilo minus
lucris adcresceret, quandoquidem cotidianorum stipendiorum
exactoribus careret. talia Zeno audiens contristatus quidem
est eo quod eum nollet amittere, at tamen deliberato consilio
rei publicae utilitati prospiciens eius petitionibus adnuit Italiamque
ei per pragmaticum tribuens sacri etiam velaminis
dono confirmavit, senatum illi populumque Romanum commendans
abire permisit. egressus igitur Constantinopolim Theodoricus
ad Ostrogothas revertitur hortaturque continuo, ut quam
primum parati sint, quatenus possessuri Italiam proficiscantur.
at tamen prius quam Italiam adventaret, Trapstilam Gepidarum
regem insidias sibi molientem bello superans extinxit, Busan
quoque Vulgarorum regem magna simul cum suis agminibus
caede prostravit. egressus itaque a Misia cum omni Ostrogothorum
multitudine universaque supellectili per Sirmium
Pannoniasque iter faciens ad Italiam venit. ac primum iuxta
Sontium flumen, qui non longe ab Aquileia labitur, castra
componens dum uberrimis, quae eo loco habentur, pascuis
fatigata aliquantulum ex itineris longitudine iumenta reficeret,
ibi mox ei cum grandi suorum exercitu totisque Odovacer
Italiae viribus occurrit. quem Theodoricus alacriter excipiens
magno superatum proelio postremo in fugam convertit. exinde
Theodoricus movens cum Veronam venisset, iterum adversus
eum Odovacer non minori quam prius belli sese apparatu
opponit. contra quem Theodoricus haud procul a Veronensi
urbe confligens nimia eius exercitum caede contriuit ipsumque
pariter et omnem illius multitudinem dare terga coegit.
qui dum fugae metu se praecipites in Atesim fluvium mergunt,
ex magna parte rapidissimis eius gurgitibus implicati suffocantur.
Theodoricus vero dum ipso impetu subsequitur fugientes,

Torna all'inizio