Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 187


vociferantes, dicentes etiam se magis velle mori et omnia eorum
bona amittere quam hoc tale scelus perpetrare. Nullo etiam
bono verbo nec quieto a Laudensibus tunc audito, tandem consilio
sic dirempto a Cremonenses, qui bene putabant Laudenses
omnia, que vellent aut eis suggererent, procul dubio facere,
mesti ac dolentes Cremonam rediere. Qui cum Cremonam
venissent ac omnia, que a Laudensibus audierant, Cremonensibus
per ordinem narrassent, valde omnes inde condoluerunt.
Ac post parvum tempus iterum legatos Laudensibus
misere, qui hoc idem similiter postulavere, quod primi postulaverant.
Laudenses vero maximo dolore commoti acrius etiam,
quam in primis fecerant, responderunt. Legati quidem hoc
audientes, quamvis mesti, cito rediere domum. Postremo
igitur Cremonenses multum irati ac dolentes, convocatis
Mediolanensibus et Pergamensibus atque Brixiensibus seu
Mantuanis, insimul colloquium fecerunt. Quibus insimul
collectis Cremonenses omnia, sicut cum Laudensibus egerant
qualiterque Laudenses eis responderant, per ordinem eis
narravere. Qui omnes tam acerrimam Laudensium responsionem
audientes ac quasi nihil se fecisse, si concordiam et
amorem Laudensium non haberent, opinantes, et maxime
propter Mediolanenses, quos alie predicte civitates iam, ut
supra dictum est, in civitatem [erex]erant et quos in ipsa
civitate Mediolani sine Laudensium amore et adiutorio et

1



5




10




15




20



Torna all'inizio