Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 12

Liber I


Alterum, quod ad virtutes moresque et instituta philosophiae tradenda maxime accommodatum est. Quo ex Graecis Democritus, Plato aliique permulti frequenter usi sunt; ex nostris potissimum Seneca. Illud vero, quod actiuum appellavimus, quoniam in summa vitae communis varietate versatur, certis generibus comprehendi non potest: species habet pene infinitas. In eo, quoniam latissime patet atque ad omnes pertinet, omnes pene versati sunt hodieque versantur, sed ex omnibus quos habeamus, ut in caeteris quae ad doctissimum hominem spectant partibus, ita in hac maxime floruit Cicero. Posterius illud scribendi maximum genus, quod ad movendum accommodatum esse diximus, in duo item distinguitur genera: unum, quod ad concitandos, alterum, quod ad sedandos animi affectus pertinet. Hoc instituendi gratia remissivum, illud concitativum, opinor, appellamus. In horum utroque ita versatus est atque excelluit Cicero, ut cum illo conferri possit nemo. Nec desunt, qui hoc movendi genus non in haec duo concitandi et sedandi, sed in alia duo distinguant genera: quorum alterum sit severum et grave, quod ad tristitiam, metum, iram, dolorem affectusque graviores vel concitandos, vel sedandos pertineat; alterum familiare et iocosum, quod affectus habeat iucundiores materiamque leviorem. Ego superiorem

Torna all'inizio