Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 279


posita, si imperator uellet de proprietate terre illius agere, libenter ei ecclesiam iustitiam
faceret.
Postquam autem hic modus petitionis implende per episcopum Clarimontis et abbatem
de Bonaualle fuit imperatori propositus, plurimum illi displicuit, et sic concordia per illos
tractata remansit. Christianus autem cancellarius et reliqui, qui cum eo mediatores pacis
fuerant constituti, cognito quod imperator per alios pacem ecclesie tractare uoluisset, nimium
doluerunt et uenientes ad papam Alexandrum, dixerunt: “Sanctitati uestre, domine, esse
uolumus non incognitum, quod nostro odio et inuidia pax ecclesie prepeditur. Quidam
enim nostri emuli falsa de nobis imperatori suggerunt et uolunt in hac parte nos ei odiosos
reddere pariter et suspectos. Et ideo ueremur plurimum, ne, dum nos absentes sumus,
qui pacem diligimus et nuntii in eundo et redeundo sine fructu tempora longa consumunt,
imperator prolixitate temporis affectus tedio desideratam pacem abhorreat et suggestione
prauorum hominum infecta pace recedat. Consulimus ergo discretioni uestre, ut si uobis
placuerit, propius imperator accedat, ut uestris et suis nuntiis cito ire et redire ualentibus
inchoata pax, uolente Domino, cito ualeat consummari”.
Papa autem, habito cum nuntiis regis Sicilie et Lombardis consilio, respondit: “Nobis
quidem placet admodum, ut imperator Clojam, que a Uenetiis quindecim distat milibus,
cum paucis ueniat, ea tamen conditione, quod uos in anima uestra iurare faciatis, ut postquam
illuc uenerit, absque nostro mandato et licentia ulterius non procedat”. Iuramento
itaque in hunc modum prestito, Coloniensis archiepiscopus cum quibusdam aliis Cesenam
ad imperatorem uenit et eum cum suis Clojam usque deduxit. Quidam autem populares
Ueneti, cognito imperatoris aduentu, ad eum accedentes ceperunt illi studiose suggerere ut
absque mandato pape et licentia Uenetias securus intraret, firmiter promittentes, quod eorum
consilio et auxilio pacem posset cum ecclesia et Lombardis pro sua uoluntate componere.
Quorum uerbis imperator aliquantulum acquiescens, precepit eis, ut dicta operibus consummarent,
dantes operam, ut totum populum ad perfectionem huius negotii caute et sapienter
inducerent. Alexander autem papa audiens, quod Clojam imperator uenisset, Guillelmum
de Papia Portuensem episcopum et Iohannem Neapolitanum et Theodinum et Petrum
de Bona presbyteros cardinales et Iaquinthum diaconum cardinalem cum Christiano
cancellario et aliis Theotonicis, qui pacis mediatores erant, ad eum direxit, malidans, ut si
de beneplacito illius esset, ipse nuntios regis Sicilie et quosdam de Lombardis Clojam transmitteret,
ut illis presentibus imperator in anima sua per principes suos iurare faceret, quod
pacem ecclesie et pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim et treuguas Lombardorum
usque ad annos sex firmiter obseruaret. Quo facto, Uenetias posset securus accedere, eius
procul dubio benedictionem et gratiam habiturus. Imperator uero, quia aures sua uerbis
Uenetum quodammodo inclinauerat et eorum responsa diebus singulis expectabat, cepit cardinalibus
de uerbo pacis, quasi nouum esset et sibi incognitum, respondere et longis consultationibus
de die in diem sua responsa differre. Quo cognito cardinales turbati sunt
plurimum et mirati, et quidnam deberent facere, nesciebant.
Interea populares Ueneti a Cloja Venetias redeuntes, in sancti Marci ecclesia congregati,
totius pene populi seditionem et tumultum contra ducem suum excitauerunt, dicentes:
“Domine dux, non bene honori et commodo commissi uobis populi prouideds. Ecce enim
imperator Romanus apud Clojam iam diebus aliquantis est demoratus, ubi caloris distemperantias

Torna all'inizio