Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 132

Tomus I


ut tam inconsultus, quam subitus
motus ejus nobis infamiae notam impingeret,
et factionis hujusmodi, nos quasi participes
denotaret, ut quae vobiscum nondum
celebrato colloquio tentare distulerat,
post vestram cum eo collationem habitam,
praesumpta sic temere, non sine vestrae conniventiae
vel consensus involucro, quod omnino
non credimus, manifeste daret intelligi praeformata.
Ex his sane causis, nos merito movemur
super iuribus nostris, injuste sic
impeti. Movemur, quod nunc videmus illos
in arma consurgere, qui praedicare tantum
debent verbum Dei. Movemur, in gremio
proprio nutrivisse serpentes: quos
quanto familiarius hucusque tractavimus, tanto
nunc hostes pestiferos gravius invenimus.
Movemur profundius, et Terrae sanctae necessitatibus
praecipue condolemus, quae cum ad sui
recuperationem nobis dudum firmo proposito,
arma et scutum viriliter adsumentibus, et potenter
Gallicorum virium recepto subsidio universale
Christianorum subsidium expectaret, papali
suffragio frustrata jam remanet, [et necessario
vobis in partibus ultra marinis morantibus,
a quibus modico freto distabat Apulia,
ipsam] rerum victualium opulentiam
subtrahere oporteret. Cum enim anno proxime
praeterito, de charistia victualium regni nostri

Torna all'inizio