Iohannes Laudensis (attr.): Bilogus

Pag 349


Unus ergo introitus omnibus, et similis exitus.
Introitus uitae est cunctis mortalibus unus,
Et cunctis erit his exitus assimilis.
Corpus quod corrumpitur aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio
sensum multa cogitantem.
Aggrauat inclusas animas dilabile corpus;
Deprimit et sensum terrea iure domus.
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem. Illum
qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tanquam deum colere cepit, et
constituit inter seruos sacra et sacrificia. Deinde, interueniente tempore,
ualescente iniqua consuetudine, hic error tanquam lex custoditum est, et
tirannorum imperio colebantur figmenta; et eum quem antea tanquam homo
honoratus fuerat, nunc ut deum adorauerunt.
Forte dolens cari genitor de funere nati
Effigiem ligni huic similem statuit.
Hanc inter famulos sacratam censet haberi
Et iubet hoc magno numen honore coli.
Hinc miser excreuit mos in mortalia corda
Ut ueneretur homo quos facit ipse deos.
O mens stulta nimis oculos quae figit in imis
Qui nequeunt orat ullum parare bona!
Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu
medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de caelo a regalibus
sedibus uenit; durus debellator in mediam exterminii terram prosiliuit, gladium
acutum insimilatum imperium portans tuum; et stans repleuit
omnia morte, et usque ad caelum attigebat stans in terra.
Dum fierent cunctis tenebrosa silentia terris,
Et nox obscura curreret acqua rota,
Sermo Deo missus uerbum sapientia Christus
Claustrum uirginei uentris ab arce petit,
Bellator durus gladio portauit acutum,
Imperiumque tenens omnia morte replet.

Torna all'inizio