Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 134


nonantulanum plebem Bondeni. Mira
res habetur in districtu Ferrarie. Nam, si
spatium quinque vel sex millium passuum
peragrabis, in quinque diocesibus transire
poteris hoc modo: cape iter de villa Finalis diocesis
Ferrarie et perge per duo millia passuum, eris
in adriensi diocesi. Ibi transiens Padum eris in
villa Medelana diocesis cerviensis. Pergens
inde versus meridiem ad passus quingentos
pervenies in villam sancti Viti et Modesti, que
diocesis ravennatis habetur. Inde progrediens
per villam Ducati in villam Libolle per
millia passuum duo vel paulo plus, eris
in diocesi comaclensi. Sic ergo a villa Finalis
diocesis Ferrarie usque in villam
Libollam feceris iter quinque vel sex passuum
millium et calcaveris solum quinque
diocesium, scilicet ferrariensis, adriensis.
cerviensis, ravennatis et comaclensis.
[IX] De agri ferrariensis qualitate et quantitate
descriptione facta, restat exponi de situ et qualitate
eius urbis et de numero ecclesiarum, in quibus
ibi colitur nomen christianum. Episcopalis
sedes primo fuit in vico Adventino, qui
nunc dicitur Vicoventia, secus quam
olim fluvius Sandalus defluebat de Pado antiquo in
Padum qui labitur preter Argentam. Secundo



445




450




455




460




465



Torna all'inizio