Quot participia trauntur ab hoc verbo activo? Duo. Quae? Praesentis
temporis et futuri. Da praesentis. Ut audiens. Da futuri. Ut auditurus.
Audiens unde formatur? A prima persona praeteriti inperfecti
indicativi modi. Quo modo? Audiebam bam in ns fit audiens. Auditurus
unde? Ab ultimo supino. Quo modo? Auditum auditu addita rus
fit auditurus.
Passivum verbum eiusdem coniugationis
Audior audiris vel audire auditur, et pluraliter audimur audimini
audiuntur; praeterito inperfecto audiebar audiebaris vel audiebare audiebatur,
et pluraliter audiebamur audiebamini audiebantur; praeterito
perfecto auditus sum vel fui es vel fuisti est vel fuit, et pluraliter
auditi sumus vel fuimus estis vel fuistis sunt fuerunt vel fuere; praeterito
plusquamperfecto auditus eram vel fueram eras vel fueras erat
vel fuerat, et pluraliter auditi eramus vel fueramus eratis vel fueratis
erant vel fuerant; futuro audiar audieris vel audiere audietur, et pluraliter
audiemur audiemini audientur.
De imperativo. Imperativo modo tempore praesenti audire audiatur,
et pluraliter audiamur audimini audiantur; futuro auditor tu auditor
ille, et pluraliter audiamur audiminor audiuntor.
De optativo. Optativo modo tempore praesenti <et praeterito
imperfecto> utinam audirer audireris vel audirere audiretur, et pluraliter
utinam audiremur audiremini audirentur; praeterito perfecto
et plusquamperfecto utinam auditus essem vel fuissem esses vel fuisses
esset vel fuisset, et pluraliter utinam auditi essemus vel fuissemus
essetis vel fuissetis essent vel fuissent; futuro utinam audiar audiaris
vel audiare audiatur, et pluraliter utinam audiamur audiamini
audiantur.
De subiunctivo. Subiunctivo modo similiter; praeterito imperfecto
cum audirer audireris vel audirere audiretur, et pluraliter cum audiremur
audiremini audirentur; praeterito perfecto cum auditus sim
vel fuerim sis vel fueris sit vel fuerit, et pluraliter cum auditi simus
vel fuerimus sitis vel fueritis sint vel fuerint; praeterito plusquamperfecto
cum auditus essem vel fuissem esses vel fuisses esset vel fuisset,
et pluraliter cum auditi essemus vel fuissemus essetis vel fuissetis
essent vel fuissent; futuro cum auditus ero vel fuero eris vel fueris
|
|