Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 198


Presul Honorius est sub eodem tempore magnus;
Ipse duodenos in vita perficit annos,
Mensibus undenis, lux quoque dena venit.
Temporis Eraclii quartus fuit ille Iohannes,
Multa per ecclesias argenti munera pandens.
Post annum solum fertur inisse polum.
Temporis Eraclii Theodorus ordine sedit,
Qui post sex annos et menses quinque recedit,
Octo decemque dies plus sibi vita dedit.
Constantinopoli tunc Pirrus erat patriarcha,
Quem probitate sua Theodorus ille cohartat,
Romane sedi quod famulator erit.
Gesta sue partis anathemate Pirrus ademit,
Romano se pontifici subponere venit,
Annis perpetuis sponsio talis erit.
Temporis Heraclii Mauritius ordine sedit,
Constantinopoli, cui Paulus presul hobedit;
Tunc sibi Romana docmata papa dedit.
Sex annis vivit Mauritius ordine rerum
Et mensem, spatio viginti quinque dierum;
Tempora pontificum sic numeranda ferunt.
Eugenius papa sub eodem tempore sedit,
Vita duos annos peragens, a sede recedit;
Adde duos menses, ter dabis octo dies.
30. De Eraclio Constantino imperatore, filio magni Eraclii, et cronica sui temporis.
Anno ab incarnatione Domini 639, regnante in Francia Dagoberto, Constantinus Heraclius, Heraclii filius, 57. ab
Augusto, regnum adeptus, 4. imperii sui mense fraude noverce sue Martine Pirrique patriarche veneno necatur. Ipsaque
cum filio suo Heraclona regnum usurpans, per duos annos tenuit. Mutilatis ergo naribus filii sui matrisque ipsius
lingua abscisa, Constans, Constantiniani Heraclii filii filius, a senatu imperator creatur. Pirrus quoque patriarcha,
sceleris illius actor, in exilium truditur, et in locum eius Paulus subrogatur. Hic est Pirrus, qui cum Cyro Alexandrino
episcopo heresim, que duas in Christo voluntates negabat, condidit. Cetera versus habent.
Item de eodem Constantino tertio.
Tertius accedit cesar Constantinianus,
Papaque Romanus residet nunc Vitalianus.
Grandis in ecclesiis fit per utrumque salus.
Octo tulit cesar pro vita temporis annos,
Papa quater senos annos ratione notandos,
Et menses septem vixit et octo dies.
Papa Deodatus sub eodem tempore venit,
Annis bis binis et bino mense recedit,
Quinque dies ultra tunc sua vita dedit.
Papa Dionisius sub eodem rege notatur,
Annis quinque sedens et menses quinque moratur,
Octo diebus ei plus quoque vita datur.
Agapitus papa sub eodem tempore sedit,
Post annos binos et menses octo recedit,
Bisque dies septem plus sibi vita dedit.

Torna all'inizio