has vulpes designentur heretici, his tamen incontinentes clerici cum suis
pelicibus possunt non inconvenienter aptari, qui quasi solutis pedibus
gradiuntur, dum honestatis aliquando speciem simulate praetendunt. Sed
cum accensis facibus combinantur in caudis, quia quasi postposito et, in
quantum valent, occulto igne inpudici conglutinantur amoris. Hae itaque
vulpeculae igne interveniente coniunctae, et libidinis facibus combinatae,
omnia Philistinorum sata consumunt, quia spiritales fructus aecclesiae
destruunt, et quantum ad se bona opera fidelis populi divinae indignationis
igne succendunt. De quo igne mystice per psalmistam dicitur: Tradidit
grandini iumenta eorum, et possessiones eorum igni . Quoniam sicut boni
sacerdotes Deo quorumlibet fidelium oblationes et vota commendant, ita
plerumque qui sacris altaribus indigni sunt, horribiliter gravant. Quod
autem mali sacerdotes vulpibus comparentur, Hiezechiel quoque propheta
testatur dicens: Quasi vulpes in desertis prophetae tui erant, Israel .
Et de clericis quidem interim ista sufficiant.
De aecclesiis autem, quae tibi adiacent, ammonerem, ne more pravorum
quorumlibet divitum earum bona minueres, sed cum te presente
plures nobiscum colloquerentur episcopi monasteriorumque rectores,
nullus eorum fuit, qui vel a te vel a tuis procuratoribus ullam sibi molestiam
conquaereretur inferri, preter Augustensem duntaxat episcopum,
qui tamen non a te sibi de suis aliquid imminutum, sed conquestus est
potius aecclesiae suae nil ex tua liberalitate collatum. Felix, inquam, dives
hoc tempore, cui suppares convicanei hoc solum valent crimen inferre. In
Fructuariensi certe monasterio, ubi per decem fere dies hospicium
|
|