formas atque figuras, ita “superessentialis magnitudo superat” sua
maiestate omnes “essentias” corporales et omnes spiritales.
De quibus spiritalibus essentiis adhuc subiungit: et anime super animum
unitas. Id est: et superessentialis magnitudo excellit omnes anime
essentias et omnes essentias unitas super animum, id est essentias angelorum
non solum divisas ut in demonibus sed etiam unitas ut <in> bonis
spiritibus excellit. Essentie namque malorum spirituum divise a bono,
bonorum vero sunt unite in bonum. Ille ut numquam bonum, iste
autem ut numquam possint velle malum. Si autem sit in littera “únitas”
et non “unítas”, sic legitur: unitas super animum angelicum, que
Deus est, ab omni animo incontemplabilis et incomprehensibilis est,
quemadmodum et ipsa superessentialis magnitudo incomprehensibilis
est.
Et ut divinitatis vim incomprehensibilem ab omni creatura submoveat,
et superiora, quibus dixit quod de occulta divinitate non esset
audendum universaliter dicere, his inferioribus allegationibus coniungat,
generali propositione cathegorizat et ait: et omnibus virtutibus impossibile
est superrationale bonum, subaudias intueri et contemplari, cuius rei prestruit
causam dicens: quia super sensum est et archanum omni rationi. Quasi
dicat: neque virtus angelica, neque ratio que est in anima, neque sensus
qui vegetat corpora, superrationale bonum comprehendere potest. Sed
quare sic vocat? Quia cum omne creatum naturaliter sit bonum, nec
posset subsistere nec etiam corrumpi nisi foret bonum, et considerata
simul omnia creata sint valde bona, ut singulum sit tantum bonum, non
singulum sed singula simul sint valde bona, in his bonis est gradus
quidam, ut aliud sit rationale bonum sicut angelus et homo, aliud sit
superrationale bonum, id est sit bonum super angelos et homines, sicut
est Deus noster, aliud bonum sit sub rationali bono, sicut corpus omne
sub angelo et sub homine positum.
Et quia dixerat de occulta divinitate se tantum velle dicere, quantum
ex sacris eloquiis foret manifesta, generali regula profitetur et superiora
confirmat, quod non proprie vel scienter sit manifesta nominans eam
unitatis notione. Ait enim: unitas unifica omnis unitatis. Dicit quod omnis
unitas est unifica, id est faciens unum ex hac unitate que est occulta divinitas.
|
|