Bernardus Magister: Introductiones prosaici dictaminis

Pag 15


dementes ab omnibus non immeriti iudicaremur, si preceptionibus uestris obedire magna cum deuotione nollemus. Unde siquidem est, quod in mentibus nostris nihil aliud esse noueritis, nisi que mandastis effectui Deo concedente taliter mancipare curabimus, quod item nobis comune debitas gratias poterit exhibere et uestram bonam uoluntatem poterimus obtinere.
III.
Epistola imperatoris ad quemlibet nobilem.
Guidoni comiti gratiam et suam bonam uoluntatem (uel: gratiam et promptum sue benignitatis fauorem). A nobilitate tua uolumus nullatenus esse remotum, quod Fred(ericus) dux, qui Romano imperio fidelis esse deberet, Himolam ciuitatem nostram die dominico proxime uenturo disposuit obsidere et quot nobis incommoda potuerit exhibere, sicut ueridica multorum relatione cognouimus, stulto iuramento firmauit. Quia igitur Romani dignitas imperii sine bonorum suffragio fidelium non ualet integra permanere, tibi firmiter dicendo mandamus, quatinus tui comitatus omnibus uiribus collectis proxima VI. feria ad nos uenire sollicita consideratione labores, ut prefatus hostis tuo adiutorio nostris pedibus conteratur et nostris imperatoribus Romanum regnum sua integritate seruetur.
IV.
Responsiua eiusdem.
Ex quo uestrarum series litterarum diligenter intellexi, serenissime domine, quibus me in uestri gratia ueraciter esse cognoui, illas siquidem summa cum deuotione suscepi, et sicut mea progenies a longis retro temporibus facere consueuit, mandatis uestris et uoluntatibus obtemperare sollicita consideratione curaui. Inde siquidem est, quod termino a uobis constituto sicut mihi mandastis ad uos uenire studebo, et quicquid uobis imperare placuerit, effectu prosequente facere plurimum laborabo.

Torna all'inizio