et versipellis et subdola vulpes. Hic fuit michi familiaris. Hic
unicam habebat filiam nec habuit mares; quam, cum moreretur,
dixit quod volebat eam maritare tali homini qui bene partem
suam teneret. Cui cum diceret frater Ghirardinus Gualengus
quod non erat tempus truffandi, respondit et dixit: «Quare?
Non sum ego bene unus homo?». Cui dixit frater: «Domine, bene
estis unus homo, sed tempore mortis debetis omnibus parcere
nec aliquam partem tenere debetis nisi Dei, sicut dicit Propheta:
Dominus pars hereditatis mee et calicis mei: tu es qui restitues
hereditatem meam michi». Item in Romagnola ex parte imperii
magnus fuit comes Tadeus de Bonocomite. Hic erat vetulus et
intravit Ordinem fratrum Minorum. Item dominus Iacobus
Bernardi ex parte imperii aliquando fuit, sed, postquam imperator
decollavit filium suum, factus est ex parte Ecclesie, et
postea intravit Ordinem fratrum Minorum.
Item tam in Romagnola quam in Lombardia multi fuerunt
nobiles et potentes, tam ex parte imperii quam Ecclesie, qui essent
digni relatu, si boni fuissent et se ipsos et Deum dilexissent.
Item in Bononia ex parte Ecclesie dominati sunt Ieremii, ex
parte vero imperii Lambertacii. Inter quos fuit precipuus dominus
Castellanus de Andalois, sed viliter obiit, quia in bello intestino
ceperunt eum Bononienses qui erant ex parte Ecclesie et posuerunt
in compedibus in palatio Communis. Et expulerunt Geremii
Lambertacios de Bononia, et iverunt Faventiam ad habitandum
tempore illo; et processu temporis de Faventia similiter expulsi
fuerunt, quando Tebaldellus eam restituit parti Ecclesie. Hec
fuit civitas, scilicet Bononia, que ultimo bibit de calice ire Dei
et potavit usque ad feces, ne forte vellet gloriari de iustitia sua
et aliis civitatibus insultare, que de poculo ire Dei furorisque
indignationis eius iam biberant. Siquidem assasini erant in ea,
nec prevalebat eis ...
...
|
|