Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

882


illud, ut si dicam advocato: "Audite me, quia de iurisdictione tua
sum"; hec enim potest dicere pars adversa. Et notandum autem,
quod superius dixit, quod exordium debet habere usitata verba; hic
vero vulgare exordium reprobatur, quod verba usitata reprobantur;
sed vulgare non reprobatur, quia multis causis et diversis actari potest,
quod esse non debet in exordium, quod debeat esse artificiose
confectum. Ex contrario, ut si dicat actor: "Debetis me audire, quoniam
sum potens", poterit dicere e contario pars adversa: "Debetis
me audire, quoniam sum pauper". Et hoc in veteri Rethorica dicitur
commutabile. Nimium apparate :
nota, quod apparatio summitur hic cum suo adverbio determinante,
quod est nimium. "Omne enim quod est nimium vertitur
in vitium", et hoc in veteri Rethorica potuit dicere translatum. Ibi
dicitur, quod aliud conficit quam genus cause postulat, ut si debeo
facere docilem auditorem, summam exordium, per quod captem benivolentiam.
Illud exordium dicitur traslatum aut nimium longum et
hoc in veteri Rethorica longum nominatur, quia pluribus verbis
aut sententiis ultra quam satis est producitur, ut legitur in veteri
Rethorica eius. Hic potest tangi illud membrum vel vitium exordii,
quod in veteri Rethorica dicitur separatum, quod scilicet non ex ipsa
causa ductum est nec sicut aliquod membrum annexum orationi,
ut ibidem legitur. Et quod neque : et cuius hic ponitur illud membrum
contra precepta. Hoc est, nichil horum efficit, quorum de exordiis
precepta traduntur. Nota, ergo quamquam obscurius hic dicatur,
quod exordium vitiosum est si sit vulgare, si sit comune, si sit commutabile,
si nimium longum, si separatum, si sit translatum, si sit denique
contra precepta.
Narrationum et cetera: hec est illa pars in qua tractat Tullius
de secunda parte orationis rethorice, que dicitur narratio. Et dividitur
in partes duas. Primo enim agitur de generibus narrationum
sive speciebus; secundo reddit ad principalem intellectum, ubi tractat
de conditionibus narrationis, qua res geste narrantur, ibi: Tres res .
Prima pars dividitur, quia dividit narrationem in tria genera;
secundo exponit illa, ibi: Unum est cum exponimus et ista
secunda dividitur, quia primo de narratione principali tractat; secundo
de intercurrendi<s>, ibi: Alterum genus ; tertio de genere narrationis
quod est remotum a causa civili, ibi: Tertium genus ; et hoc
dividitur, quoniam primo ponit illud genus; secundo id dividit, ibi:
Eius narrationis ; et ista dividitur secundum quod habet duo
membra, quia primo ponit negotia, ibi: Id quod in negotiorum ;
secundo personas, ibi: Illud genus narrationis *** et genera sive
species. *** Rem gestam vel quasi gestam ***. Unumquodque

Torna all'inizio