CAP. XL. De partu in mala pelvis conformatione - Pelvis in angusta parientis fauce retentus
Qua via facta, non multis nisibus infans,
Si faciet medicina viam, si dextra juvabit.
Nec jam Caesareum vulnus Lucina requiret;
Symphiseos pubis dissectio rite peracta
Damnatos telo partus simul atque parentes,
Protinus et certo, dulces servabit ad aures.
At mitemne adeo pubis divisa medelam
Matribus ac pueris feret, ars ut mitius ullum
Auxilium nequeat, vel convenientibus ullum,
Quod possit repeti quoties natura jubebit.
CAP. XLI. Ad praeveniendas in virginibus difformitates - Haec quoque rachiticis rite observanda jubebis:
Crebro purgentur, sed crebrius invigilentur;
Quae metuis pueris mage sunt metuenda puellis.
Hi multum comedant, vacuumque per aera ludant;
Non sedeant, sed eant, et vitant vincla, thoraces.
Si tamen introrsum minitentur pessima dorsum,
Continuo spinam redigas in rectius, illam
Extendens tractu leni simul atque perenni,
Convexosque premens interdum molliter arcus.
PARS DECIMA - DE ARTE - CAP. I. Laus medici - Sensus et ars Medici curant, non verba Sophistae;
Sic aegro relevat curis, verbis necat iste.
CAP. II Industria Medici - Nosse malum, sanos servando, aegrisque medendo;
Consule naturam, poteris prudentior esse;
Est Medicus qui scit morbi cognoscere causam;
Quando talis erit nomen et omen habebit.
Sunt Medico plura super aegros respicienda:
In membro crasis, atque situs, plasmatio, virtus,
Morbi natura, patientis conditiones,
Digere materiam, crudamque repelle nocivam,
|
2040
2045
2050
2055
2060
2065
|