Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 63


et quod incaute fractum, studiose ac sapienter consolidabant, et quod iniuste actum in
aliquo, continuo per aliquam causam emendare et satisfacere iniuriantem procurabant.
Praesidium erant orphanis, adiutorium tribulatis, viduis subsidium, parvulis nutrimentum,
lex erant iniustis, iustitia perfidis, timorque latronibus. Omnes enim mercatores et rustici,
aratores et bebulci, secure propria negotia agentes victitabant, singula sua curantes; ecclesiarum
et clericorum honoribus solliciti, prosperantibus universis, in pace vivebant. Non
erat dignitas neque parentum munitio, quae aliquem adversus alterum iniuste agentem
emendare, aut secundum ducum imperium renitentem defendere ac liberare curaret. Enim,
praeter tempora in quibus regum bellis aut inimicorum catervis longe lateque dispersis
strenuissime ac decenter insistebant, pacem et gaudium humiliter ac devote fruebantur.
At postquam nescio quibus de malis causis iam tantum percrebrescentibus, honorificentiam
atque suarum dignitatum magnificentiam duces novitiis capitaneis paulatim dederunt,
maximis nudati honoribus, antiquorum et suorum parentum reverentiam obliti, in honoribus,
cunctis annulati sunt. Itaque universus populus reverentiam, et debitum quod ducibus impendere
solebant, paucis capitaneis, qui duces sublimaverant, exigebant; maiora tamen civitatis
ducibus manu et consciliis adhuc regentibus, capitanei valvassores, ut securius nova dona
tenerent, subelegerunt. Interea populus suorum malorum per diversos ac varios dominos mala
videns crevisse, durius habens dominium suorum civium quam ducum quondam suorum,
tentando eventus bellorum varios, ab illorum dominio sese defendere ac liberare disposuit.
Igitur Heriberto adhuc cathedram regente Ambrosianam, quem fortia ac grandia acta
superborum principum et ipsius regis supradicti animi ingenio et militum suorum fortitudine
viriliter correpsisse cognovimus, bella gravissima in urbe, populo adversus maiores
pro libertate acquirenda proeliante, quam olim parentes eius ob nimiam hominum raritatem
amiserant, crudelissime adorta sunt. Propterea factum est, ut in quacumque urbis
regione capitanei et valvassores populum superabant, inhumaniter ipsum trucidabant. At
populus, ut solet sine misericordia iratus, magis mori diligens quam vivere inhoneste, ac
dulcius iudicans mortem videre quam vitam summo cum dedecore ducere longam, ubicumque
ipsos armis et iaculis diversis vincebat, velut serpentes aut dracones crudelissimos
per omnia mortificabat. Demum capitanei et valvassores sese in urbe videntes populo
resistere minime posse, existimans populum fame et ferro multisque necessitatibus per
nimiam obsidionem devincere ac superare posse et antiquis redigi servitiis, urbem secrete
ac unanimiter exierunt. Quo facto populus videns vitam in manibus fore, magis armis
sperans salutem quam ullis beneficiis, studio bellorum et ingeniis animorum curiose diu
noctuque exardescens, paupertate fortis, pro acquirenda libertate fortissimus, divitiis
anxius, sed studiosior libertate, iaculis ac tormentis variis diversisque munitionibus
omnique ingenio, quo sese a civibus hostes iam facti mortales liberare possent,
operam dabant curialiter. Erat enim ductor atque illorum protector Lanzo nobilis
et capitaneus altus, cuius conscilio animi atque corporis exercitationibus cuncta regebantur
negotia. Capitanei vero circa urbem antevardis ordinatis, civitatem ab uno miliario
diu noctuque curiose vallantes, non ut cives sed ut hostes exercebantur. Quibus
Marciani et Seprienses auxilia praestantes, sex oppida in circuitu civitatis construxerunt,
et per tres annos omni die multis confecti bellis, innumerabiles occubuerunt. Quo
in tempore si quem, ut in bello fieri solet, capere poterant, aut ipsum hostiliter interficiebant,
aut in carcere obtrusus obscuro poenisque attritus diversis, omne quod habere
aut per se aut per amicos poterant, ab illo durissime extorquebant. Similiter et populus,
si per aliquos bellorum eventus aut aliquo animi ingenio, corporis tamen virtute cooperante,
de maioribus aliquos capere posset, quali populum poena trucidabant capitanei, tali
poena pauloque graviori decentissime illos honorificabant. Itaque his et aliis rebus captanei
animati, non erat dies, in quo tempore ipsi ut dixi aut valvassores urbem non invaderent.
Sed iuxta murum ante urbis portas, quae per se quasi per naturam defendebant,
balistas aut diversorum generum machinam timentes, quin ipsos formidantes cives serpentibus
Ethiopiae duriores, accedere non audebant. Ea tempestate, si aliqui de populo
tirones, iam facti fortissimi, animis fervidi ac ira ferventissimi, mori aut occidere minime
recusantes, ipsos fortuitu insequerentur, aut ut hostes gravissime feriebant, aut semetipsos

Torna all'inizio