Cloaeare inquinare. Unde et cloacae dictae.
Conregione e regione.
Condictio in diem certum eius rei, quie agitur, denuntiatio.
Cubans auspicatur, qui in lecto quaerit augurium.
Contio conventus, dicta quasi convocatio.
Cogitatio dicta velut coagitatio, id est longa eiusdem rei
Agit<at>io in eadem mora consilii explicandi.
Clam a clavibus dictum, quod his, quae celare volumus, claudimus.
Cella, quod ea celentur, quae esse volumus occulta.
Ciere nominare.
Duco cum pro puto ponimus, ex Graeco deducitur, quod illi
dicunt doko.
Duplionem antiqui dicebaut, quod dos duplum. Venit autem
a Graeco diploun.
Duicensus dicebatur cum altero, id est cum filio census.
Duis duas habet significationes. Nam et pro dis ponebatur
et pro dederis.
Duidens hostia bidens.
Duellum bellum, videlicet quod duabus partibus de victoria
contendentibus dimicatur. Inde et perduellio, qui pertinaciter
retinet bellum.
Duonum bonum.
Duplabis duplicabis.
Duodeviginti dicendi consuetudinem a Graecis traxisse videmur,
qui sic enuntiant duoin deontoin eikosin, et evos deontos
eikosin.
Dumosa frondosa.
|
|