Zacharias papa: Epistolae

Pag 484


Quintum decimum capitulum pro eo, quod interrogatum est de laicis, qui aeclesias in
suis proprietatibus construunt, quis ipsas debeat regere aut gubernare.
A sanctis patribus ita statutum est et in praeceptis apostolicis continetur: luxta
petitoris imploratum, ut, si in quolibet fundo cuiuscumque iuris oratorium sive basilica fuerit constructa
pro eius devotione in honorem cuiuscumque sancti, in cuius episcopi parrochia fuerit fundatum
oratorium aut basilica, percepta primitus donatione legitima, id est praestantem tot, gestisque
municipalibus allegatis, praedictum oratorium atque missas publicas solemniter consecratis, ita ut in
eodem loco nec futuris temporibus baptisteria construantur nec presbiter constituatur cardinalis; sed,
etsi missus ibi forte maluerit, ab episcopo noverit presbiterum postulandum, quatenus nihil tale a
quolibet alio sacerdote nullatenus resistatur, nisi ab episcopo fuerit ordinatum.
Sextum decimum capitulum de clericis, qui proprias eclesias relinqnunt, quid
de eis agi debeat.
Ex canone sanctorum apostolorum; capitulo XV, ita continetur: Si quis presbiter
aut diaconus - aut quilibet de numero clericorum, relinquens propriam parrochiam, pergat ad alienam
et omnino declinans praeter episcopi sui conscienciam in aliena parrochia commoretur, hunc ulterius
ministrare non patirnur; praecipue si vocatus ab episcopo redire contempserit, in sua inquietudine
perseverans. Tamen tamquam laicus ibi conmunicet.
Septimum decimum capitulum item pro episcopis, qui alterius clericos susceperint,
ut excommunicentur.
In eodem canone capitulo XVI, continetur: Episcopus vero, apud quem memoratus
esse constiterit, si, contra eos decretam cessationem pro nihilo reputans, tamquam clericos forte
susceperit, velut magister inquietudinis communione privetur.
Octavum decimum capitulum: qui clerici uxores sortiri debeant.
In XXVII, capitulo canonum sanctorum apostolorum decretum est: Innuptis autem,
qui ad clerum provecti sunt, praecipimus, ut, si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantoresque
tantummodo.
Nonum decimum capitulum: ut nullus [ episcopus] presbiter aut diaconus sine commendaticiis
suscipiatur epistolis.
In eodem canone sanctorum apostolorum continetur: Nullus episcoporum peregrinorum
aut presbiterorum seu diaconorum sine commendaticiis suscipiatur epistolis; et cum scripta detulerint,
discuciantur attentius et ita suscipiantur; si predicatores pietatis exstiterint minus, ne, quae
sunt necessaria, subministrentur eis et ad communionem nullatenus admittantur, quia subrepcione
multa proveniunt.

Torna all'inizio