«agite, quantotius properate, quia iam fratris Gregorii cellam
frangit»; hic autem Gregorius archiepiscopus in gentibus postmodum
consecratus est. Qui protinus exilientes ad cellam
perniciter currunt et furem iam parietes infringentem inveniunt.
Quem capientes ad magistrum pertrahunt, et quid de tam sacrilego
raptore faciendum esset inquirunt. Quibus vir sanctus cępit
hilariter dicere: «Et ego», inquit, «fratres, ignoro quid de tam
malo homine possimus facere. Eruimus sibi oculos? sed
postea non videbit. Incidimus ei manum? sed amplius non
laborabit ac per hoc forsitan fame peribit. Si pedem
truncamus, ambulare non poterit. Sed intro eum minate
et cibum sibi prius apponite, ut quid de eo faciendum sit
interim pertractemus». Et ita vir sanctus exultans in Domino,
postquam cibari latronem fecit, deinde modeste correptum et
dulcibus verbis ammonitum redire ad propria in pace permisit.
XXXVII. Postremo dimissis in Valle de Castro nonnullis
de suis discipulis, ad regionem se Urbis Veteris contulit, et in
possessione Pharulphi comitis monasterium, multis quidem suffragantibus,
|
1
5
10
15
|