CLXVIII. De Melichino soldani filio.
Anno Domini MCXC. Melichinus soldani filius venit obviam cum exercitu quingentorum milium
equorum et ad imperatorem misit nuncios dicens: Revertere! Quid enim facere putas, cum habeam
plura vexilla quam tu milites? Et cum pervenisset imperator ad quendam pontem, Turchi fuerunt
ante et retro. Sed dux anteriores devicit, et imperator posteriores in parte maxima interfecit; et sic
pontem exercitus pertransiit universus; deinde maxima et infinita multitudo Turchorum exercitus
Christianorum ex omni parte circuivit, ita quod eundo per quatuor ebdomadas die noctuque acriter
impugnabant, et Christianis preter carnes equinas victualia deficiebant; cumque non invenissent aquam
per diem et noctem, Turcho quodam capto docente aquam salsam sitibundi et famelici repererunt.
Altera vero die castrametati sunt in viridii Yconii civitatis Ysaurie; unde soldanus imperator
mandavit querens, si forum tribueret annon. Soldanus respondit se dacturum. Sed nimis carum
offerrent, Christiani se ad pugnandum armarunt. Et cum sexta feria quatuor temporum inmineret,
Gothfredus Herbipolensis episcopus asseverans se vidisse beatum Georgium contra hostes pro Christianis
fortiter propugnantem, inclita penitencia et carnium edendarum data licentia, processerunt ad bellum.
Et dux quidem civitatem expugnantem eam viriliter obtinuit et ferro omnes rebelles occidit. Imperator
quoque in filium soldani post terga pugnantem victrices aquilas dirigens predicta milia Turchorum
et Turchomannorum exterminavit et innumerabilem ex eis multitudinem interfecit. Urbem capta
potenter soldanus se in municionem fortissimam, que erat in urbe, recipiens misit ad imperatorem,
dicens se velle forum dare et quicquid vellet recipere. Imperator obsides peciit et propter fetorem
cadaverum erant enim domus et vie cadaveribus plene ab urbe descendens in pomeriis castrametatus
est. Dedit itaque soldanus obsides, dedit et forum victualium equorum. Sed quorum
equos pernimium caros vendere satagebant, equum pro centum marchis videlicet offerrentes, a Theothonicis
contra dolum dolo conpensantibus pro marcha fertonem recipiebant; quod audiens soldanus
misit ad imperatorem conquerens, quod sui precio deciperentur; cui respondit imperator: Si bonum
forum darent, bonam marcham acciperent. Constituti sunt igitur hinc inde iusticiarii taxatores. Ad
hec procedens Christianus exercitus a quibusdam agrestibus Turchomannis, qui non sunt de potestate
soldani, molestias multas pertulit, quousque ad Laurendam civitatem, que dividit Armeniam a Lychania,
et ad Armenie montana pervenit. Ubi noctis conticinio auditus ex inproviso armorum strepitus et
tumultus; qui cum nullus fuisset, inde coniecturatum est vicini augurium infortunii. In montibus
autem Armenie Grecos et Armenos invenit forum alacriter exibentes. Cum ad aures Saladini hec
victorie pervenissent, expavit, et die sancto pentecostes Saladinus cum tanta suorum multitudine, montes
et colles et planiciem operiente, quanta nusquam simul creditur apparuisse, Christianos potenter invasit,
sperans omnia temptoria usurpare et Christianos miseros captivare; sed evanuit cogitacio eius,
quia Christiani viriliter resistentes ei lesionem magnam per balistas non modicam intulerunt; cedens
itaque Saladinus magnam exercitus partem ad resistendum imperatori transmisit. Sed heu! paucis
diebus elapsis et mors imperatoris innotuit, et rumor superveniens de morte Syculi regis exercitum
Christianum plurimum conturbavit. De montibus imperator descendens Salephy flumen reperit, per
cuius ripam duobus diebus progressus.
CLXVIIII. De morte imperatoris Frederici primi.
Tercia luce pausavit in locis amenis; et cum esset estus magnus valde, imperator descendit in
flumen cum duobus militibus se cupiens balneare. Cumque natare cepisset, impingens in scopulum
natandi vires amisit; a militibus igitur apprehensus ad ripam semivivus ducitur, accepta penitencia et
corpore Domini, eo die mortuus est; pro dolor! humidum suffocat elementum, quem ignea bella vincere
nequiverunt. Invitus divicia ferri, fluidi mollicie vincitur elementi. Adimpleta est eo die prophetia
in turri circa flumen constructa Caldaicis litteris exarata, scilicet: Melior hominibus et potencior omnibus
in aquis Saleficis suffocabitur; propter quam Manuel imperator Constantinopolitanus inde transiturus
fecit inibi pontem edificari. Portantes igitur eum ad civitatem Selaphym aromatibus condierunt; et |
|