monitis revocare non valuit, ideo Teutonicos adversus illum in pugnam commovit. Sed
utrum iustum id fuerit, certis rationibus mihi monstrari velim.
R . Non mea sunt quae dicuntur, sed a patribus prolata probantur, quibus
tanta illa vanitas prorsus refellitur. Quid tibi videtur, Ambrosi? Dic mihi sensum
tuum, utrum cum adversariis sencias, an eorum dicta refellas. Vis , inquit, Christi
audire censores? Iubentur caedere sine virga nec terrore, sed gratia populum querere,
recondere gladium, non possidere aurum . Item Gregorius Nazanzenus: Non
oportet vi aut necessitate constringere, sed ratione et vitae exemplis suadere: quia omne
quod extorquetur invitis, cum ei, cui agitur, tyrannicum videtur, nec perseverare
quoque potest. Solet enim quicquid violenter attrahitur, sicut arboris si quis vi cacumen
inclinet, relaxatum rursus redire in idem. Quod autem ex proposito fit, ex voluntate,
tam legitimum quam certum est, validissimis scilicet vinculis propriae voluntatis astrictum .
P . Si superiores ratiocinationes subtiliter considerare velimus et universa superius
comprehensa diligenti vestigatione revolvere, novissime qui voluerit poterit ita
concludere, quod et homicidio sese Ildibrandus polluerit et sacrilegii reatum contraxerit
et periuriorum multorum crimen incurrerit. Unde tempus esse videtur, ut de Wiberti
electione, unde plurimum dubitatur, disserere debeas et quibus potes rationibus illam
defendas. Sic enim adversarii reprehendunt illam: ?Si Ildebrandus in apostolatu erat
et sedes apostolica non vacabat, qualiter ille superordinari potuit, qui nulli successit,
sed a se ipso principium et initium habuit??
R . Scio illos ita proponere et apostolatum Clementis quibus possunt argumentationibus
condempnare. Nos vero sic solemus ineptias illorum refellere et electionem
praefati Clementis astruere. ?Ut taceamus omnia, quibus superius est probatum, quod
apostolatu sese privaverit, eo quod homicidio se polluerit, sacrilegio maculaverit, periuriorum
multorum crimen incurrerit: sed unde Vigilius apostolicus dici meruit et
in catalogo Romanorum pontificum numerari, qui Silverii locum adhuc viventis
invasit et in Pontias insulas exilio ipsum relegari fecit, ubi, sicut legitur, pane tribulationis
et aqua angustiae cibatus fuit? unde etiam Anatholius Constantinopolitanus
episcopus dici debuit, qui Flaviani viri sanctissimi, propter defensionem catholicae veritatis
eiecti, locum arripuit et ab excommunicatis similiter dampnatis consecrationem
accepit? Quem tamen Leo primus Romanorum episcopus rogatu augustae Pulcheriae
confirmavit et ad posteritatis memoriam confirmatorias illi litteras misit continentes ita:
Decessore , inquit, tuo beatae memoriae Flaviano propter defensionem catholicae veritatis
deiecto non inmerito credebant, quod consecratores tui contra statuta canonum
et divinarum legum sui similem consecrassent. Sed affuit misericordia Domini, in
hoc te dirigens atque confirmans, ut malis principiis bene utereris, nec te iuidicio
hominum provectum, sed divina miseratione monstrares . Quod ita accipiendum est:
?Si hanc divini muneris gratiam alia offensione non perdas?. Nec ista dicimus, quod
malum domnus Clemens habuisset inicium, cum Ildibrandus apostolici iam non haberet
officium et locum, sed ut contradicentibus de similibus proponamus exemplum. Quod
ergo Vigilium confirmavit, qui quasi malum principium habuit, et quod Anatholium
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|