Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 454


Et ciniflones
Et nebulones
Et baratrones
Farmacopole,
Hoc genus omne -
Te venerantur
Atque secuntur.

Hoc ideoque,
Quod tua leva
Donat eisdem
Lilia, flores
Et ruituros
Prorsus honores.

Sed velut hostis
Omnia tollis,
Es quia facta
Vernula mortis.

Quis, rogo, credat
Huic male fide,
Quę veniendo
Gaudet abire?

Quicquid ab illa
Quisque rapinat,
Cum morietur,
Omne resignat.

Sed tamen illa
Crimina sola
Laxat eisdem
Vita dolosa.“

Protinus illa
Felle remoto

Torna all'inizio