Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 102


in vi, ut pasco pavi, quiesco quievi, praeter conquinisco quod
facit conquessi, et praeter posco cum suis compositis, quod facit poposci,
et disco etiam cum suis compositis, quod facit didici, et praeter
compesco quod, ut certum est, cum suis compositis facit compescui.
Et si habent vocalem longam ante co, faciunt praeterita in xi, ut duco
duxi, dico dixi, praeter ico quod facit in ci, et praeter parco peperci.
Et si faciunt praeterita in ci, mutant i in tum, ut vici victum. Quod si
praeteritum in qui fecerint, mutant qui in ctum, ut liqui lictum. Et si
praeteritum in vi fecerint, mutant vi in tum, ut pavi pastum (interposita
s), quievi quietum. Et si geminant in praeterito, mutant o in i et
assumunt tum, ut posco poscitum, disco discitum (si haberet). Quod
si praeteritum in ui fecerint, mutabunt ui in i et assumunt tum, ut compescui
compescitum. Si autem praeteritum in xi fecerint, mutant xi
in tum, ut dixi dictum.
Verba tertiae coniugationis omnia in do terminantia, si habent vocalem
longam ante do, faciunt praeteritum in si, <ut> ludo lusi, praeter
cudo cudi (licet etiam cusi inveniatur) et praeter caedo caecidi et
pedo pepedi et sido sedi (quod accipit praeteritum a sedeo sedes; suum
enim praeteritum deberet esse sesi). Omnia alia sive geminant praeteritum
sive non, faciunt praeteritum in di, ut cado cecidi, reddo reddidi,
praeter fundo fudi, findo fidi, scindo scidi. Excipitur etiam divido
divisi. Quae igitur faciunt praeterita in si, mutant si in sum, ut clausi
clausum. Omnia alia mutant do in sum, ut cado casum, praeter comedo,
quod facit comesum et comestum, et praeter tendo quod faciet tensum
et tentum. Excipitur etiam edo faciens esum et estum, praeter pando
a quo passum. Excipiuntur quoque composita a do das, quae mutant
o in i et accipiunt tum, ut reddo redditum.
Coniugationis tertiae verba terminantia in go, si habent r ante go,
faciunt praeteritum in si, ut mergo mersi, tergo tersi. Quod si fuerint
co<m>posita a rego regis, faciunt praeteritum in xi, ut porrigo porrexi.
Omnia alia faciunt praeterita in xi, ut clango clanxi, ringo rinxi,
pingo pinxi, fingo finxi, praeter lego cum suis compositis, quod facit

Torna all'inizio