per quam homo iratus dicitur propter receptam iniuriam c.96r.b
seu propter contingenciam minus letam; tercia est
ira inveterata, que appellatur odium. Hunc canem dixit
Virgilius, in li. VI, a Sibilla //sopitum, obiecta offa c.96v.a
melle illita et frugibus medicatis. Verum per Sibillam sapiencia
designatur, ut dixi in li. Mulier c. Sibille. Per offam
intelligitur remedium mansuetudinis quod contra iram
datur, ut monstrat Seneca in li. de Ira et Plutarcus
in li. de Remedio ire; et Virgilius idem sensit quando
dixit quod offa erat " illita melle" . Si autem velles quod
dicta Virgilii referentur ad gulam, daretur intelligi quod
vir sapiens cum cibis vulgaribus, grossis et vilibus sedat
gulam. Quid autem sit quod Hercules pilaverit sibi barbam,
cum quibusdam moralitatibus et historicis ponitur
in li. Vir. c. Perithohus, sed quod eum Hercules traxisset
ad Superos, debet intelligi quod vir phylosophus et virtuosus,
qualis fuit Hercules, omnia terrena vicia in superas
virtutes erexit, dicente Apulegio, in li. II Flori.: " Herculem
poete memorant monstra illa hominum ac ferarum domuisse
ac purgasse terrarum orbem" etcetera. Hic quidem
|
1
5
10
15
20
|