Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 426


et composuit multos libros in medicina, et qui
pervenerunt ad nos ex illis sunt triginta, et qui volunt ordinate
studere, oportet studere in XIIcim ex illis libris postquam
studuerint in sexdecim libris quos composuit Galienus. Et fuit
Ypocras parvus corpore, pulcre forme, curvus, grandis capitis,
tardi motus, multe cogitationis, tarde locutionis; cum quiescebat
respiciebat terram; fuit modici cibi; tenebat semper in manu
flebotomum minucionis vel radium ad oculos medendos. Finivit
dies suos in nonaginta et quinque annis, decem et septem vixit
studens, sapiens vero et magister iuxta annis LXXVIII.
Et ista sunt dicta eius. Securitas cum paupertate melior et
eligibilior est quam timor cum diviciis. Et dixit: vita brevis,
ars longa, experimentum periculosum, iudicium difficile. Et dixit:
sanitas consistit in non habendo pigriciam ad exercitandum et
in non replendo corpus cibis et potibus. Et dixit: minuere
que nocent est melius quam multiplicare que iuvant. Et dixit:
cor duabus efficitur molestus passionibus, scilicet tristicia et sollicitudine;
a tristicia vero provenit somnus, cogitatu seu solicitudine
vigilia provacatur. Nam solicitudine inducitur cogitatio
super eo quod timetur proventurum, quare vigilat; tristicia vero
caret cogitatu futurorum cum non sit nisi quedam passio de preteritis.
Et dixit: anima non insistens nisi mundanis cupiditatibus
est perdita. Et dixit: ex quo quis regi servierit, non vereatur
eius austeritatem, velut subintrans fundum maris non timet eius
salsedinem. Et dixit: qui vult vitam sue anime affligat et mortificet
eam. Et dixit: intervenire potest amor inter duos sensatos
quia assimilantur sibi in sensu, sed non inter duos insensatos,
licet sint similes in stulticia, quia sensus incedit secundum ordinem,
quare possunt duo concordare in semita una. Insensatio

Torna all'inizio