mecum, falsum dixit, quia, si perseverasset secum, non
ydolis immolasset nec templa eis edificasset nec uxores alienigenas
accepisset nec equos multiplicasset, nec auri nec argenti
immensa pondera habuisset, nec cor eius in superbiam super fratres
suos elevatum fuisset, eis iugum durissimum imponendo, que sibi
omnia in lege expresse prohibita fuerant, Deutero. XVII. Verius
ergo dixit Salomon, cum dixit: Stultissimus sum virorum,
Prover. XXX. Nam quid stultius quam cum aliis bene facere et
se ipsum negligere? Hoc et candela facit. Consumit enim se ipsam,
ut aliis deserviat, quos illuminat. Sic Salomon multa docuit alios
facere, que facere noluit ipse. Docuit enim quod qui custodit preceptum,
non experietur quicquam mali, Eccle. VIII, et ipse preceptum
custodire contempsit, ut ostendimus supra, Deutero. XVII.
Item docuit: Si esurierit inimicus tuus, ciba ilium et cet., Prover.
XXV. Hoc Salomon non implevit, sed Helyseus, de quo habetur,
IIII Reg. VI, quod inimicos suos, qui iverant ad capiendum ipsum,
duxit in Samariam et optime fecit eis dari comedere. Salomon
vero persecutus est Ieroboam servum suum, timens ne ei regnum
auferret, et tamen docuerat, Prover. XX: Ne dicas: Reddam
malum pro malo. Expecta Dominum, et liberabit te. Item Prover.
XXIIII: Ne dicas: Quomodo fecit michi, sic faciam ei et reddam
unicuique secundum opus suum. Item docuit a mulieribus abstinendum,
ut habetur in Proverbiis in pluribus locis et in Eccle.
VII: Inveni amariorem morte mulierem, que laqueus venatorum
est, et sagena cor eius et cet. Et tamen de eo legitur quod, cum
iam esset senex, depravatum est per mulieres cor eius, III Reg. XI.
Sic et medici faciunt cum infirmis. Multa enim imponunt infirmis,
que, cum infirmantur, facere ipsi nolunt. Sic prelati multa sciunt
docere subditos, que facere nolunt. Ideo Dominus dixit, Mat.
XXIII: Dicunt enim et non faciunt. Ideo dicit beatus Gregorius:
«Bene loqui et male vivere nichil aliud est quam se ipsum sua voce
damnare». Non enim sufficit prelato habere sapientiam solummodo
pro subditis, nisi habeat etiam et pro semet ipso, quia
audire posset:
Sic vos non vobis mellificatis apes,
sic vos non vobis fertis aratra boves,
sic vos non vobis vellera fertis oves.
|
|