Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 61


Scythae et Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum
fuerat, munera et legatos ad eum miserunt. Galatia quoque
sub hoc provincia facta est, cum antea regnum fuisset,
primusque eam M. Lollius pro praetore administravit. tanto
autem amore etiam apud barbaros fuit, ut reges populi Romani
amici in honorem eius conderent civitates, quas Caesareas nominarent,
sicut in Mauritania a rege Iuba et in Palaestina,
quae nunc urbs est clarissima. multi autem reges ex regnis
suis venerunt, ut ei obsequerentur, et habitu Romano togati
scilicet ad vehiculum vel equum ipsius cucurrerunt.
|| adeo denique
turbas bella simultates execratus est, ut nisi iustis de
causis numquam genti cuiquam bellum indixerit, iactantisque
esse ingenii et levissimi dicebat ardore triumphandi et ob
lauream coronam id est folia infructuosa in discrimen per
incertos eventus certaminum securitatem civium praecipitare
neque imperatori bono quicquam minus quam temeritatem
congruere, satis celeriter fieri, quicquid commode gereretur,
armaque nisi maioris emolumenti spe nequaquam movenda
esse, ne compendio tenui iactura gravi petita victoria similis
sit hamo aureo piscantibus, cuius abrupti amissique detrimentum
nullo capturae lucro pensari potest. avunculi quoque
inventum vehementer arguebat, qui milites commilitones novo
blandoque more appellans, dum affectat carior fieri, auctoritatem
principis emolliverat. denique erga cives clementissime
versatus est, in amicos fidus extitit, quorum praecipui erant
ob taciturnitatem Maecenas, ob patientiam laboris modestiamque
Agrippa; diligebat praeterea Virgilium || Flaccumque || poetas.
rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad retinendas constantissimus.
liberalibus studiis praesertim eloquentiae intantum
incumbens, ut nullus ne in procinctu quidem laberetur dies,
quin legeret scriberet declamaret. auxit ornavitque Romam
aedificiis multis isto glorians dicto: urbem latericiam reperi,
relinquo marmoream. fuit mitis gratus civilis animi et lepidi,
corpore toto pulcher sed oculis magis quorum aciem clarissimorum
siderum modo vibrans libenter accipiebat cedi ab

Torna all'inizio