" Melius, ait, est non esse quam male esse" . Et c.77v.b
Bernardus in XXXV Sermone tractans id Canticorum:
" Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere
et abi post greges tuorum sodalium. Homines quidem
merito ignorancie ignorati, id est reprobati, et ad
tremendum illud iudicium stare et perpetuo igni tradi
haberent, non autem pecudes. Nec dubium fore deterius
hiis qui sic erunt quam hiis qui omnino non erunt, cum
Salvator, de Iuda loquens, dixerit apud Matheum in XXVI
et Marcum in XIIII: ‘Melius fuerat ei si natus non fuisset
homo ille’. Non enim ille dixit: ‘Si natus non fuisset’, sed
‘Si natus non fuisset homo’; nam, si fuisset belua vel alia
creatura que non habuisset iudicium racionis, ad hoc tremendum
iudicium non veniret" . Require in eodem li. c.V
6.7 et notanter scriptum quod feci super primo c. Infer.
Dantis. Damascenus autem, resumendo predicta verba Salvatoris,
dixit: " Facit bona Deus omnia quecumque facit,
sed homines ex propria electione fiunt boni et mali. Ideo
nullus potest de Deo conqueri qui eos bonos fecerat" .
Scias eciam quod in hiis horrendis cruciatibus aliquid boni
|
1
5
10
15
20
|