autem ab omnibus verbis; tertio modo, quia impersonalis per
omnes modos et per omnia tempora currit, infinitivus autem non ita;
quarto modo, <quia> impersonalis extrinsecus accipit adiumentum a
personis pronominum, ut 'legitur a me' (id est ego lego), infinitivus autem
ab ipso, <a> quo oritur, verbo.
<De specie>
Cuius speciei? Primitivae. Quare? Quia a nullo derivatur.
<De figura>
Cuius figurae? Simplicis. Quare? Quia non potest dividi.
Quaestio. Quot modis verba componuntur? Quattuor. Quibus? Ex
duobus integris, ut adamo; ex duobus corruptis, ut intelligo: inter
na<m>que et lego utrumque ibi corrumpitur; ex integro et corrupto,
ut discutio (ex dis et quatio); ex corrupto et integro, ut diffido (ex dis
et fido).
Quaedam etiam sunt decomposita, ut conticesco, quod a conticeo
contices (ex con et taceo taces composito) derivatur addita co.
<De coniugationibus>
Cuius coniugationis? Primae. Quare? Quia in secunda persona
praesentis temporis, indicativi modi habet a ante s in activo et neutro;
in passivo vero, communi et deponenti habet a ante ris, ut amo
amas, amor amaris.
Quaestio. Quid est coniugatio? Solutio. Consequens verborum declinatio.
Coniugatio unde dicitur? A coniugando, eo quod sub una regula,
quasi sub uno iugo, plurima verba coniungat.
Coniugationes verborum quot sunt? Quattuor. Prima quae indicativo
|
|