Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 300

Tomus I


serenior respexisse videtur his temporibus clare
vultu, non deberetis, si sapientes essetis, in
aliquo superbire, quia saepius in altum quis
tollitur, ut ruens fortius conquassetur. Nam
saepe fortuna videtur in principio prospera
nunciare, sed medium et finem multis replet
adversitatibus, et concludit. Relatum est etenim
Magnificentiae nostrae, quod in victoria
nobis data, fecistis cornua ferrea, cum
quibus totum orbem creditis ventilare, et elevati
in superbia magna valde, Lombardis fratribus
vestris arrogantiae munera transmisistis,
cum eis solennitates et magna gaudia celebrantes.
Sed nisi cito elationem vestram ad mansuetudinem
convertatis, cornua ferrea quae fecistis
subito impetu confringentur: risus vester
dolore miscebitur, et gaudium vestrum in tristitiam
convertetur. Considerate igitur provide,
et attendite diligenter, quod Imperii nostri
serenitas, quamvis passa videatur aliquas
tempestates, tam indigno Dei judicio,
multos de illis, qui rebelles esse nostrae potentiae
praesumpserunt, justitia mediante, ad poenam
et mortem conduximus exemplum
cunctis hominibus saeculi monstraturi.
Non enim sicut putare videmini sopita est Romani
Imperii fortitudo. Nam semper vigilans
et attenta potentia non dormitat. Interrogate
patres vestros, et dicent vobis, quoniam
avus noster [felicis memoriae] victoriosissimus

Torna all'inizio